1. quod cernens Joseph ruit super faciem patris flens et deosculans eum

2. præcepitque servis suis medicis ut aromatibus condirent patrem

3. quibus jussa explentibus transierunt quadraginta dies iste quippe mos erat cadaverum conditorum flevitque eum Ægyptus septuaginta diebus

4. et expleto planctus tempore locutus est Joseph ad familiam Pharaonis si inveni gratiam in conspectu vestro loquimini in auribus Pharaonis

5. eo quod pater meus adiuraverit me dicens en morior in sepulchro meo quod fodi mihi in terra Chanaan sepelies me ascendam igitur et sepeliam patrem meum ac revertar

6. dixitque ei Pharao ascende et sepeli patrem tuum sicut adiuratus es

7. quo ascendente jerunt cum eo omnes senes domus Pharaonis cunctique majores natu terræ Ægypti

8. domus Joseph cum fratribus suis absque parvulis et gregibus atque armentis quæ dereliquerant in terra Gessen

9. habuit quoque in comitatu currus et equites et facta est turba non modica

10. veneruntque ad aream Atad quæ sita est trans Jordanem ubi celebrantes exequias planctu magno atque vehementi impleverunt septem dies

11. quod cum vidissent habitatores terræ Chanaan dixerunt planctus magnus est iste Ægyptiis et idcirco appellaverunt nomen loci illius Planctus Ægypti

12. fecerunt ergo filii Jacob sicut præceperat eis

13. et portantes eum in terram Chanaan sepelierunt in spelunca duplici quam emerat Abraham cum agro in possessionem sepulchri ab Ephron Hettheo contra faciem Mambre

14. reversusque est Joseph in Ægyptum cum fratribus suis et omni comitatu sepulto patre

15. quo mortuo timentes fratres ejus et mutuo conloquentes ne forte memor sit iniuriæ quam passus est et reddat nobis malum omne quod fecimus

16. mandaverunt ei pater tuus præcepit nobis antequam moreretur

17. ut hæc tibi verbis illius diceremus obsecro ut obliviscaris sceleris fratrum tuorum et peccati atque malitiæ quam exercuerunt in te nos quoque oramus ut servis Dei patris tui dimittas iniquitatem hanc quibus auditis flevit Joseph

18. veneruntque ad eum fratres sui et proni in terram dixerunt servi tui sumus

19. quibus ille respondit nolite timere num Dei possumus rennuere voluntatem

20. vos cogitastis de me malum et Deus vertit illud in bonum ut exaltaret me sicut inpræsentiarum cernitis et salvos faceret multos populos

21. nolite metuere ego pascam vos et parvulos vestros consolatusque est eos et blande ac leniter est locutus

22. et habitavit in Ægypto cum omni domo patris sui vixitque centum decem annis et vidit Ephraim filios usque ad tertiam generationem filii quoque Machir filii Manasse nati sunt in genibus Joseph

23. quibus transactis locutus est fratribus suis post mortem meam Deus visitabit vos et ascendere faciet de terra ista ad terram quam juravit Abraham Isaac et Jacob

24. cumque adiurasset eos atque dixisset Deus visitabit vos asportate vobiscum ossa mea de loco isto

25. mortuus est expletis centum decem vitæ suæ annis et conditus aromatibus repositus est in loculo in Ægypto





“Cada Missa lhe obtém um grau mais alto de gloria no Céu!” São Padre Pio de Pietrelcina