1. et ascendit Johannis de Gazaris et nuntiavit Simoni patri suo quæ fecit Cendebeus

2. et vocavit Simon duos filios suos seniores Judam et Johannem et ait illis ego et fratres mei expugnavimus hostes Israël ab adulescentia usque in hunc diem et prosperatum est in manibus nostris liberare Israël aliquotiens

3. nunc autem senui sed estote loco meo et fratris mei et egressi pugnate pro gente nostra auxilium vero de cælo vobiscum sit

4. et elegit de regione viginti milia virorum belligeratorum et equites et profecti sunt ad Cendebeum et dormierunt in Modin

5. et surrexerunt mane et abierunt in campum et ecce exercitus copiosus in obviam illis peditum et equitum et fluvius torrens erat inter medium ipsorum

6. et admovit castra contra faciem eorum ipse et populus ejus et vidit populum trepidantem ad transfretandum torrentem et transfretavit primus et viderunt eum viri et transierunt post eum

7. et divisit populum et equites in medio peditum erat autem equitatus adversariorum copiosus nimis

8. et exclamaverunt sacris tubis et in fugam conversus est Cendebeus et castra ejus et ceciderunt ex eis multi vulnerati residui autem fugerunt in munitionem

9. tunc vulneratus est Judas frater Johannis Johannes autem insecutus est eos donec venit Cædronam quam ædificavit

10. et fugerunt usque ad turres quæ erant in agris Azoti et succendit eas igni et ceciderunt ex illis duo milia virorum et reversus est Judæam in pace

11. et Ptolomeus filius Abobi constitutus erat dux in campo Hiericho et habebat argentum et aurum multum

12. erat enim gener summi sacerdotis

13. et exaltatum est cor ejus et volebat obtinere regionem et cogitabat dolum adversus Simonem et filios ejus ut tolleret eos

14. Simon autem perambulans civitates quæ erant in regione et sollicitudinem gerens earum descendit Hiericho ipse et Matthathias filius ejus et Judas anno centesimo septuagesimo septimo mense undecimo hic mensis sabath

15. et suscepit eos filius Abobi in munitiunculam quæ vocatur Doch cum dolo quam ædificavit et fecit eis convivium magnum et abscondit illic viros

16. et cum inebriatus esset Simon et filii ejus surrexit Ptolomeus cum suis et sumpserunt arma sua et intraverunt in convivium et occiderunt eum et duos filios ejus et quosdam pueros ejus

17. et fecit deceptionem magnam in Israël et reddidit mala pro bonis

18. et scripsit hæc Ptolomeus et misit regi ut mitteret ei exercitum in auxilium et traderet regionem et civitates eorum et tributa

19. et misit alios in Gazaram tollere Johannem et tribunis misit epistulas ut venirent ad se et daret eis argentum et aurum et dona

20. et alios misit occupare Hierusalem et montem templi

21. et præcurrens quidam nuntiavit Johanni in Gazara quia periit pater ejus et fratres ejus et quia misit te quoque interfici

22. ut audivit autem vehementer expavit et conprehendit viros qui venerant perdere eum et occidit eos cognovit enim quia quærebant eum perdere

23. et cetera sermonum Johannis et bellorum ejus et bonarum virtutum quibus fortiter gessit et ædificii murorum quos struxit et rerum gestarum ejus

24. ecce hæc scripta sunt in libro dierum sacerdotii ejus ex quo factus est princeps sacerdotum post patrem suum





“Padre Pio disse a um filho espiritual: Trabalhe! Ele perguntou: No que devo trabalhar, Padre? Ele respondeu: Em amar sempre mais a Jesus!” São Padre Pio de Pietrelcina