1. consurrexit autem Satan contra Israël et incitavit David ut numeraret Israël

2. dixitque David ad Joab et ad principes populi ite et numerate Israël a Bersabee usque Dan et adferte mihi numerum ut sciam

3. responditque Joab augeat Dominus populum suum centuplum quam sunt nonne domine mi rex omnes servi tui sunt quare hoc quærit dominus meus quod in peccatum reputetur Israheli

4. sed sermo regis magis prævaluit egressusque est Joab et circuivit universum Israël et reversus est Hierusalem

5. deditque David numerum eorum quos circumierat et inventus est omnis Israël numerus mille milia et centum milia virorum educentium gladium de Juda autem trecenta septuaginta milia bellatorum

6. nam Levi et Beniamin non numeravit eo quod invitus exsequeretur regis imperium

7. displicuit autem Deo quod jussum erat et percussit Israël

8. dixitque David ad Deum peccavi nimis ut hoc facerem obsecro aufer iniquitatem servi tui quia insipienter egi

9. et locutus est Dominus ad Gad videntem David dicens

10. vade et loquere ad David et dic hæc dicit Dominus trium tibi optionem do unum quod volueris elige et faciam tibi

11. cumque venisset Gad ad David dixit ei hæc dicit Dominus elige quod volueris

12. aut tribus annis pestilentiam aut tribus mensibus fugere te hostes tuos et gladium eorum non posse evadere aut tribus diebus gladium Domini et mortem versari in terra et angelum Domini interficere in universis finibus Israël nunc igitur vide quid respondeam ei qui misit me

13. et dixit David ad Gad ex omni parte me angustiæ premunt sed melius mihi est ut incidam in manus Domini quia multæ sunt miserationes ejus quam in manus hominum

14. misit ergo Dominus pestilentiam in Israël et ceciderunt de Israël septuaginta milia virorum

15. misit quoque angelum in Hierusalem ut percuteret eam cumque percuteretur vidit Dominus et misertus est super magnitudinem mali et imperavit angelo qui percutiebat sufficit jam cesset manus tua porro angelus Domini stabat juxta aream Ornan Jebusei

16. levansque David oculos suos vidit angelum Domini stantem inter terram et cælum et evaginatum gladium in manu ejus et versum contra Hierusalem et ceciderunt tam ipse quam majores natu vestiti ciliciis et proni in terram

17. dixitque David ad Deum nonne ego sum qui jussi ut numeraretur populus ego qui peccavi ego qui malum feci iste grex quid commeruit Domine Deus meus vertatur obsecro manus tua in me et in domum patris mei populus autem tuus non percutiatur

18. angelus autem Domini præcepit Gad ut diceret David et ascenderet extrueretque altare Domino Deo in area Ornan Jebusei

19. ascendit ergo David juxta sermonem Gad quem locutus fuerat ex nomine Domini

20. porro Ornan cum suspexisset et vidisset angelum quattuorque filii ejus cum eo absconderunt se nam eo tempore terebat in area triticum

21. igitur cum venisset David ad Ornan conspexit eum Ornan et processit ei obviam de area et adoravit illum pronus in terram

22. dixitque ei David da mihi locum areæ tuæ ut ædificem in ea altare Domini ita ut quantum valet argenti accipias et cesset plaga a populo

23. dixit autem Ornan ad David tolle et faciat dominus meus rex quodcumque ei placet sed et boves do in holocaustum et tribulas in ligna et triticum in sacrificium omnia libens præbeo

24. dixitque ei rex David nequaquam ita fiet sed argentum dabo quantum valet neque enim tibi auferre debeo et sic offerre Domino holocausta gratuita

25. dedit ergo David Ornan pro loco siclos auri justissimi ponderis sescentos

26. et ædificavit ibi altare Domino obtulitque holocausta et pacifica et invocavit Dominum et exaudivit eum in igne de cælo super altare holocausti

27. præcepitque Dominus angelo et convertit gladium suum in vaginam

28. protinus ergo David videns quod exaudisset eum Dominus in area Ornan Jebusei immolavit ibi victimas

29. tabernaculum autem Domini quod fecerat Moses in deserto et altare holocaustorum ea tempestate erat in excelso Gabaon

30. et non prævaluit David ire ad altare ut ibi obsecraret Deum nimio enim fuerat timore perterritus videns gladium angeli Domini





“Cuide de estar sempre em estado de graça.” São Padre Pio de Pietrelcina