1. rex autem Salomon amavit mulieres alienigenas multas filiam quoque Pharaonis et Moabitidas et Ammanitidas Idumeas et Sidonias et Chettheas

2. de gentibus super quibus dixit Dominus filiis Israël non ingrediemini ad eas neque de illis ingredientur ad vestras certissimo enim avertent corda vestra ut sequamini deos earum his itaque copulatus est Salomon ardentissimo amore

3. fueruntque ei uxores quasi reginæ septingentæ et concubinæ trecentæ et averterunt mulieres cor ejus

4. cumque jam esset senex depravatum est per mulieres cor ejus ut sequeretur deos alienos nec erat cor ejus perfectum cum Domino Deo suo sicut cor David patris ejus

5. sed colebat Salomon Astharthen deam Sidoniorum et Moloch idolum Ammanitarum

6. fecitque Salomon quod non placuerat coram Domino et non adimplevit ut sequeretur Dominum sicut pater ejus

7. tunc ædificavit Salomon fanum Chamos idolo Moab in monte qui est contra Hierusalem et Moloch idolo filiorum Ammon

8. atque in hunc modum fecit universis uxoribus suis alienigenis quæ adolebant tura et immolabant diis suis

9. igitur iratus est Dominus Salomoni quod aversa esset mens ejus a Domino Deo Israël qui apparuerat ei secundo

10. et præceperat de verbo hoc ne sequeretur deos alienos et non custodivit quæ mandavit ei Dominus

11. dixit itaque Dominus Salomoni quia habuisti hoc apud te et non custodisti pactum meum et præcepta mea quæ mandavi tibi disrumpens scindam regnum tuum et dabo illud servo tuo

12. verumtamen in diebus tuis non faciam propter David patrem tuum de manu filii tui scindam illud

13. nec totum regnum auferam sed tribum unam dabo filio tuo propter David servum meum et Hierusalem quam elegi

14. suscitavit autem Dominus adversarium Salomoni Adad Idumeum de semine regio qui erat in Edom

15. cum enim esset David in Idumea et ascendisset Joab princeps militiæ ad sepeliendos eos qui fuerant interfecti et occidisset omne masculinum in Idumea

16. sex enim mensibus ibi moratus est Joab et omnis Israël donec interimerent omne masculinum in Idumea

17. fugit Adad ipse et viri idumei de servis patris ejus cum eo ut ingrederetur Ægyptum erat autem Adad puer parvulus

18. cumque surrexissent de Madian venerunt in Pharan tuleruntque secum viros de Pharan et introjerunt Ægyptum ad Pharaonem regem Ægypti qui dedit ei domum et cibos constituit et terram delegavit

19. et invenit Adad gratiam coram Pharao valde in tantum ut daret ei uxorem sororem uxoris suæ germanam Tafnes reginæ

20. genuitque ei soror Tafnes Genebath filium et nutrivit eum Tafnes in domo Pharaonis eratque Genebath habitans apud Pharaonem cum filiis ejus

21. cumque audisset Adad in Ægypto dormisse David cum patribus suis et mortuum esse Joab principem militiæ dixit Pharaoni dimitte me ut vadam in terram meam

22. dixitque ei Pharao qua enim re apud me indiges ut quæras ire ad terram tuam at ille respondit nulla sed obsecro ut dimittas me

23. suscitavit quoque ei Deus adversarium Razon filium Heliada qui fugerat Adadezer regem Soba dominum suum

24. et congregavit contra eum viros et factus est princeps latronum cum interficeret eos David abieruntque Damascum et habitaverunt ibi et constituerunt eum regem in Damasco

25. eratque adversarius Israël cunctis diebus Salomonis et hoc est malum Adad et odium contra Israël regnavitque in Syria

26. Hieroboam quoque filius Nabath Ephratheus de Sareda cujus mater erat nomine Sarva mulier vidua servus Salomonis levavit manum contra regem

27. et hæc causa rebellionis adversus eum quia Salomon ædificavit Mello et coæquavit voraginem civitatis David patris sui

28. erat autem Hieroboam vir fortis et potens vidensque Salomon adulescentem bonæ indolis et industrium constituerat eum præfectum super tributa universæ domus Joseph

29. factum est igitur in tempore illo ut Hieroboam egrederetur de Hierusalem et inveniret eum Ahias Silonites propheta in via opertus pallio novo erant autem duo tantum in agro

30. adprehendensque Ahia pallium suum novum quo opertus erat scidit in duodecim partes

31. et ait ad Hieroboam tolle tibi decem scissuras hæc enim dicit Dominus Deus Israël ecce ego scindam regnum de manu Salomonis et dabo tibi decem tribus

32. porro una tribus remanebit ei propter servum meum David et Hierusalem civitatem quam elegi ex omnibus tribubus Israël

33. eo quod dereliquerint me et adoraverint Astharoth deam Sidoniorum et Chamos deum Moab et Melchom deum filiorum Ammon et non ambulaverint in viis meis ut facerent justitiam coram me et præcepta mea et judicia sicut David pater ejus

34. nec auferam omne regnum de manu ejus sed ducem ponam eum cunctis diebus vitæ suæ propter David servum meum quem elegi qui custodivit mandata mea et præcepta mea

35. auferam autem regnum de manu filii ejus et dabo tibi decem tribus

36. filio autem ejus dabo tribum unam ut remaneat lucerna David servo meo cunctis diebus coram me in Hierusalem civitatem quam elegi ut esset nomen meum ibi

37. te autem adsumam et regnabis super omnia quæ desiderat anima tua erisque rex super Israël

38. si igitur audieris omnia quæ præcepero tibi et ambulaveris in viis meis et feceris quod rectum est coram me custodiens mandata mea et præcepta mea sicut fecit David servus meus ero tecum et ædificabo tibi domum fidelem quomodo ædificavi David et tradam tibi Israël

39. et adfligam semen David super hoc verumtamen non cunctis diebus

40. voluit ergo Salomon interficere Hieroboam qui surrexit et aufugit in Ægyptum ad Susac regem Ægypti et fuit in Ægypto usque ad mortem Salomonis

41. reliquum autem verborum Salomonis et omnia quæ fecit et sapientia ejus ecce universa scripta sunt in libro verborum Salomonis

42. dies autem quos regnavit Salomon in Hierusalem super omnem Israël quadraginta anni sunt

43. dormivitque Salomon cum patribus suis et sepultus est in civitate David patris sui regnavitque Roboam filius ejus pro eo





“Caminhe com alegria e com o coração o mais sincero e aberto que puder. E quando não conseguir manter esta santa alegria, ao menos não perca nunca o valor e a confiança em Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina