1. cumque hæc fuissent rite celebrata egressus est omnis Israël qui inventus fuerat in urbibus Juda et fregerunt simulacra succideruntque lucos demoliti sunt excelsa et altaria destruxerunt non solum de universo Juda et Beniamin sed de Ephraim quoque et Manasse donec penitus everterent reversique sunt omnes filii Israël in possessiones et civitates suas

2. Ezechias vero constituit turmas sacerdotales et leviticas per divisiones suas unumquemque in officio proprio tam sacerdotum videlicet quam Levitarum ad holocausta et pacifica ut ministrarent et confiterentur canerentque in portis castrorum Domini

3. pars autem regis erat ut de propria ejus substantia offerretur holocaustum mane semper et vespere sabbatis quoque et kalendis et sollemnitatibus ceteris sicut scriptum est in lege Mosi

4. præcepit etiam populo habitantium Hierusalem ut darent partes sacerdotibus et Levitis et possent vacare legi Domini

5. quod cum percrebruisset in auribus multitudinis plurimas obtulere primitias filii Israël frumenti vini et olei mellis quoque et omnium quæ gignit humus decimas obtulerunt

6. sed et filii Israël et Juda qui habitabant in urbibus Juda obtulerunt decimas boum et ovium decimasque sanctorum quæ voverant Domino Deo suo atque universa portantes fecerunt acervos plurimos

7. mense tertio cœperunt acervorum jacere fundamenta et mense septimo conpleverunt eos

8. cumque ingressi fuissent Ezechias et principes ejus viderunt acervos et benedixerunt Domino ac populo Israël

9. interrogavitque Ezechias sacerdotes et Levitas cur ita jacerent acervi

10. respondit illi Azarias sacerdos primus de stirpe Sadoc dicens ex quo cœperunt offerri primitiæ in domo Domini comedimus et saturati sumus remanseruntque plurima eo quod benedixerit Dominus populo suo reliquiarum autem copia est ista quam cernis

11. præcepit igitur Ezechias ut præpararent horrea in domo Domini quod cum fecissent

12. intulerunt tam primitias quam decimas et quæcumque voverant fideliter fuit autem præfectus eorum Chonenias Levita et Semei frater ejus secundus

13. post quem Jeihel et Azazias et Naath et Asaël et Jerimoth Jozabath quoque et Helihel et Jesmachias et Maath et Banajas præpositi sub manibus Choneniæ et Semei fratris ejus ex imperio Ezechiæ regis et Azariæ pontificis domus Domini ad quos omnia pertinebant

14. Core vero filius Jemna Levites et janitor orientalis portæ præpositus erat his quæ sponte offerebantur Domino primitiisque et consecratis in sancta sanctorum

15. et sub cura ejus Eden et Meniamin Hiesue et Samejas Amarias quoque et Sechenias in civitatibus sacerdotum ut fideliter distribuerent fratribus suis partes minoribus atque majoribus

16. exceptis maribus ab annis tribus et supra cunctis qui ingrediebantur templum Domini et quicquid per dies singulos conducebat in ministerio atque observationibus juxta divisiones suas

17. sacerdotibus per familias et Levitis a vicesimo anno et supra per ordines et turmas suas

18. universæque multitudini tam uxoribus quam liberis eorum utriusque sexus fideliter cibi de his quæ sanctificata fuerant præbebantur

19. sed et filiorum Aaron per agros et suburbana urbium singularum dispositi erant viri qui partes distribuerent universo sexui masculino de sacerdotibus et Levitis

20. fecit ergo Ezechias universa quæ diximus in omni Juda operatusque est bonum et rectum et verum coram Domino Deo suo

21. in universa cultura ministerii domus Domini juxta legem et cærimonias volens requirere Deum suum in toto corde suo fecitque et prosperatus est





“Temos muita facilidade para pedir, mas não para agradecer”. São Padre Pio de Pietrelcina