1. quæ cum audisset Jabin rex Asor misit ad Jobab regem Madon et ad regem Someron atque ad regem Acsaph

2. ad reges quoque aquilonis qui habitabant in montanis et in planitie contra meridiem Cheneroth in campestribus quoque et in regionibus Dor juxta mare

3. Chananeumque ab oriente et occidente et Amorreum atque Hettheum ac Ferezeum et Jebuseum in montanis Eveum quoque qui habitabat ad radices Hermon in terra Masphe

4. egressique sunt omnes cum turmis suis populus multus nimis sicut harena quæ est in litore maris equi quoque et currus inmensæ multitudinis

5. conveneruntque omnes reges isti in unum ad aquas Merom ut pugnarent contra Israël

6. dixitque Dominus ad Josue ne timeas eos cras enim hac eadem hora ego tradam omnes istos vulnerandos in conspectu Israël equos eorum subnervabis et currus igne conbures

7. venitque Josue et omnis exercitus cum eo adversum illos ad aquas Merom subito et inruerunt super eos

8. tradiditque illos Dominus in manu Israël qui percusserunt eos et persecuti sunt usque ad Sidonem magnam et aquas Maserefoth campumque Masphe qui est ad orientalem illius partem ita percussit omnes ut nullas dimitteret ex eis reliquias

9. fecit sicut præceperat ei Dominus equos eorum subnervavit currusque conbusit

10. reversusque statim cepit Asor et regem ejus percussit gladio Asor enim antiquitus inter omnia regna hæc principatum tenebat

11. percussitque omnes animas quæ ibidem morabantur non dimisit in ea ullas reliquias sed usque ad internicionem universa vastavit ipsamque urbem permisit incendio

12. et omnes per circuitum civitates regesque earum cepit percussit atque delevit sicut præceperat ei Moses famulus Domini

13. absque urbibus quæ erant in collibus et in tumulis sitæ ceteras succendit Israël unam tantum Asor munitissimam flamma consumpsit

14. omnemque prædam istarum urbium ac jumenta diviserunt sibi filii Israël cunctis hominibus interfectis

15. sicut præceperat Dominus Mosi servo suo ita præcepit Moses Josue et ille universa conplevit non præteriit de universis mandatis ne unum quidem verbum quod jusserat Dominus Mosi

16. cepit itaque Josue omnem terram montanam et meridianam terramque Gosen et planitiem et occidentalem plagam montemque Israël et campestria ejus

17. et partem montis quæ ascendit Seir usque Baalgad per planitiem Libani subter montem Hermon omnes reges eorum cepit percussit occidit

18. multo tempore pugnavit Josue contra reges istos

19. non fuit civitas quæ se non traderet filiis Israël præter Eveum qui habitabat in Gabaon omnes bellando cepit

20. Domini enim sententiæ fuerat ut indurarentur corda eorum et pugnarent contra Israël et caderent et non mererentur ullam clementiam ac perirent sicut præceperat Dominus Mosi

21. in tempore illo venit Josue et interfecit Enacim de montanis Hebron et Dabir et Anab et de omni monte Juda et Israël urbesque eorum delevit

22. non reliquit ullum de stirpe Enacim in terra filiorum Israël absque civitatibus Gaza et Geth et Azoto in quibus solis relicti sunt

23. cepit ergo Josue omnem terram sicut locutus est Dominus ad Mosen et tradidit eam in possessionem filiis Israël secundum partes et tribus suas quievitque terra a prœliis





“Para que se preocupar com o caminho pelo qual Jesus quer que você chegue à pátria celeste – pelo deserto ou pelo campo – quando tanto por um como por outro se chegará da mesma forma à beatitude eterna?” São Padre Pio de Pietrelcina