1. accesseruntque principes familiarum Levi ad Eleazar sacerdotem et Josue filium Nun et ad duces cognationum per singulas tribus filiorum Israël

2. locutique sunt ad eos in Silo terræ Chanaan atque dixerunt Dominus præcepit per manum Mosi ut darentur nobis urbes ad habitandum et suburbana earum ad alenda jumenta

3. dederuntque filii Israël de possessionibus suis juxta imperium Domini civitates et suburbana earum

4. egressaque est sors in familiam Caath filiorum Aaron sacerdotis de tribubus Juda et Symeon et Beniamin civitates tredecim

5. et reliquis filiorum Caath id est Levitis qui superflui erant de tribubus Ephraim et Dan et dimidia tribu Manasse civitates decem

6. porro filiis Gerson egressa est sors ut acciperent de tribubus Isachar et Aser et Nepthalim dimidiaque tribu Manasse in Basan civitates numero tredecim

7. et filiis Merari per cognationes suas de tribubus Ruben et Gad et Zabulon urbes duodecim

8. dederuntque filii Israël Levitis civitates et suburbana earum sicut præcepit Dominus per manum Mosi singulis sorte tribuentes

9. de tribubus filiorum Juda et Symeon dedit Josue civitates quarum ista sunt nomina

10. filiis Aaron per familias Caath levitici generis prima enim sors illis egressa est

11. Cariatharbe patris Enach quæ vocatur Hebron in monte Juda et suburbana ejus per circuitum

12. agros vero et villas ejus dederat Chaleb filio Jepphonne ad possidendum

13. dedit ergo filiis Aaron sacerdotis Hebron confugii civitatem ac suburbana ejus et Lebnam cum suburbanis suis

14. et Jether et Isthimon

15. et Helon Dabir

16. et Ahin et Jethan et Bethsemes cum suburbanis suis civitates novem de tribubus ut dictum est duabus

17. de tribu autem filiorum Beniamin Gabaon et Gabee

18. et Anathoth et Almon cum suburbanis suis civitates quattuor

19. omnes simul civitates filiorum Aaron sacerdotis tredecim cum suburbanis suis

20. reliquis vero per familias filiorum Caath levitici generis hæc est data possessio

21. de tribu Ephraim urbs confugii Sychem cum suburbanis suis in monte Ephraim et Gazer

22. et Cebsain et Bethoron cum suburbanis suis civitates quattuor

23. de tribu quoque Dan Elthece et Gebbethon

24. et Ahialon et Gethremmon cum suburbanis suis civitates quattuor

25. porro de dimidia tribu Manasse Thanach et Gethremmon cum suburbanis suis civitates duæ

26. omnes civitates decem et suburbana earum datæ sunt filiis Caath inferioris gradus

27. filiis quoque Gerson levitici generis dedit de dimidia tribu Manasse confugii civitatem Gaulon in Basan et Bosram cum suburbanis suis civitates duas

28. porro de tribu Isachar Cesion et Dabereth

29. et Jaramoth et Engannim cum suburbanis suis civitates quattuor

30. de tribu autem Aser Masal et Abdon

31. et Elacoth et Roob cum suburbanis suis civitates quattuor

32. de tribu quoque Nepthali civitatem confugii Cedes in Galilea et Ammothdor et Charthan cum suburbanis suis civitates tres

33. omnes urbes familiarum Gerson tredecim cum suburbanis suis

34. filiis autem Merari Levitis inferioris gradus per familias suas data est de tribu Zabulon Jechenam et Chartha

35. et Damna et Nalol civitates quattuor cum suburbanis suis

36. [de tribu quoque Ruben ciuitates confugii Bosor in solitudine et Cedson et Misor et Ocho ciuitates quattuor cum suburbanis suis]

37. et de tribu Gad civitates confugii Ramoth in Galaad et Manaim et Esebon et Jazer civitates quattuor cum suburbanis suis

38. omnes urbes filiorum Merari per familias et cognationes suas duodecim

39. itaque universæ civitates Levitarum in medio possessionis filiorum Israël fuerunt quadraginta octo

40. cum suburbanis suis singulæ per familias distributæ

41. deditque Dominus Israheli omnem terram quam traditurum se patribus eorum juraverat et possederunt illam atque habitaverunt in ea

42. dataque est ab eo pax in omnes per circuitum nationes nullusque eis hostium resistere ausus est sed cuncti in eorum dicionem redacti sunt

43. ne unum quidem verbum quod illis præstaturum se esse promiserat irritum fuit sed rebus expleta sunt omnia





“O amor e o temor devem sempre andar juntos. O temor sem amor torna-se covardia. São Padre Pio de Pietrelcina