1. alleluja laudate nomen Domini laudate servi Dominum

2. qui statis in domo Domini in atriis domus Dei nostri

3. laudate Dominum quia bonus Dominus psallite nomini ejus quoniam suave

4. quoniam Jacob elegit sibi Dominus Israël in possessionem sibi

5. quia ego cognovi quod magnus est Dominus et Deus noster præ omnibus diis

6. omnia quæ voluit Dominus fecit in cælo et in terra in mare et in omnibus abyssis

7. educens nubes ab extremo terræ fulgora in pluviam fecit qui producit ventos de thesauris suis

8. qui percussit primogenita Ægypti ab homine usque ad pecus

9. emisit signa et prodigia in medio tui Ægypte in Pharaonem et in omnes servos ejus

10. qui percussit gentes multas et occidit reges fortes

11. Seon regem Amorreorum et Og regem Basan et omnia regna Chanaan

12. et dedit terram eorum hereditatem hereditatem Israël populo suo

13. Domine nomen tuum in æternum Domine memoriale tuum in generationem et generationem

14. quia judicabit Dominus populum suum et in servis suis deprecabitur

15. simulacra gentium argentum et aurum opera manuum hominum

16. os habent et non loquentur oculos habent et non videbunt

17. aures habent et non audient neque enim est spiritus in ore eorum

18. similes illis fiant qui faciunt ea et omnes qui sperant in eis

19. domus Israël benedicite Domino domus Aaron benedicite Domino

20. domus Levi benedicite Domino qui timetis Dominum benedicite Domino

21. benedictus Dominus ex Sion qui habitat in Hierusalem





“Proponha-se a exercitar-se nas virtudes”. São Padre Pio de Pietrelcina