1. in finem David psalmus

2. Domine probasti me et cognovisti me tu cognovisti sessionem meam et surrectionem meam

3. intellexisti cogitationes meas de longe semitam meam et funiculum meum investigasti

4. et omnes vias meas prævidisti quia non est sermo in lingua mea

5. ecce Domine tu cognovisti omnia novissima et antiqua tu formasti me et posuisti super me manum tuam

6. mirabilis facta est scientia tua ex me confortata est non potero ad eam

7. quo ibo ab spiritu tuo et quo a facie tua fugiam

8. si ascendero in cælum tu illic es si descendero ad infernum ades

9. si sumpsero pinnas meas diluculo et habitavero in extremis maris

10. etenim illuc manus tua deducet me et tenebit me dextera tua

11. et dixi forsitan tenebræ conculcabunt me et nox inluminatio in deliciis meis

12. quia tenebræ non obscurabuntur a te et nox sicut dies inluminabitur sicut tenebræ ejus ita et lumen ejus

13. quia tu possedisti renes meos suscepisti me de utero matris meæ

14. confitebor tibi quia terribiliter magnificatus es mirabilia opera tua et anima mea cognoscit nimis

15. non est occultatum os meum a te quod fecisti in occulto et substantia mea in inferioribus terræ

16. inperfectum meum viderunt oculi tui et in libro tuo omnes scribentur die formabuntur et nemo in eis

17. mihi autem nimis honorificati sunt amici tui Deus nimis confirmati sunt principatus eorum

18. dinumerabo eos et super harenam multiplicabuntur exsurrexi et adhuc sum tecum

19. si occideris Deus peccatores et viri sanguinum declinate a me

20. quia dices in cogitatione accipient in vanitate civitates tuas

21. nonne qui oderunt te Domine oderam et super inimicos tuos tabescebam

22. perfecto odio oderam illos inimici facti sunt mihi

23. proba me Deus et scito cor meum interroga me et cognosce semitas meas

24. et vide si via iniquitatis in me est et deduc me in via æterna





A humildade e a caridade são as “cordas mestras”. Todas as outras virtudes dependem delas. Uma é a mais baixa; a outra é a mais alta. ( P.e Pio ) São Padre Pio de Pietrelcina