1. in finem in laudibus psalmus Asaph canticum ad Assyrium

2. notus in Judæa Deus in Israël magnum nomen ejus

3. et factus est in pace locus ejus et habitatio ejus in Sion

4. ibi confregit potentias arcuum scutum et gladium et bellum diapsalma

5. inluminas tu mirabiliter de montibus æternis

6. turbati sunt omnes insipientes corde dormierunt somnum suum et nihil invenerunt omnes viri divitiarum manibus suis

7. ab increpatione tua Deus Jacob dormitaverunt qui ascenderunt equos

8. tu terribilis es et quis resistet tibi ex tunc ira tua

9. de cælo auditum fecisti judicium terra timuit et quievit

10. cum exsurgeret in judicium Deus ut salvos faceret omnes mansuetos terræ diapsalma

11. quoniam cogitatio hominis confitebitur tibi et reliquiæ cogitationis diem festum agent tibi

12. vovete et reddite Domino Deo vestro omnes qui in circuitu ejus adferent munera terribili

13. et ei qui aufert spiritus principum terribili apud reges terræ





“O Senhor se comunica conosco à medida que nos libertamos do nosso apego aos sentidos, que sacrificamos nossa vontade própria e que edificamos nossa vida na humildade.” São Padre Pio de Pietrelcina