1. canticum psalmi filiis Core in finem pro Mæleth ad respondendum intellectus Eman Ezraitæ

2. Domine Deus salutis meæ die clamavi et nocte coram te

3. intret in conspectu tuo oratio mea inclina aurem tuam ad precem meam

4. quia repleta est malis anima mea et vita mea in inferno adpropinquavit

5. æstimatus sum cum descendentibus in lacum factus sum sicut homo sine adiutorio

6. inter mortuos liber sicut vulnerati dormientes in sepulchris quorum non es memor amplius et ipsi de manu tua repulsi sunt

7. posuerunt me in lacu inferiori in tenebrosis et in umbra mortis

8. super me confirmatus est furor tuus et omnes fluctus tuos induxisti super me diapsalma

9. longe fecisti notos meos a me posuerunt me abominationem sibi traditus sum et non egrediebar

10. oculi mei languerunt præ inopia clamavi ad te Domine tota die expandi ad te manus meas

11. numquid mortuis facies mirabilia aut medici suscitabunt et confitebuntur tibi diapsalma

12. numquid narrabit aliquis in sepulchro misericordiam tuam et veritatem tuam in perditione

13. numquid cognoscentur in tenebris mirabilia tua et justitia tua in terra oblivionis

14. et ego ad te Domine clamavi et mane oratio mea præveniet te

15. ut quid Domine repellis orationem meam avertis faciem tuam a me

16. pauper sum ego et in laboribus a juventute mea exaltatus autem humiliatus sum et conturbatus

17. in me transierunt iræ tuæ et terrores tui conturbaverunt me

18. circujerunt me sicut aqua tota die circumdederunt me simul

19. elongasti a me amicum et proximum et notos meos a miseria





O maldito “eu” o mantém apegado à Terra e o impede de voar para Jesus. São Padre Pio de Pietrelcina