1. in diebus unius judicis quando judices præerant facta est fames in terra abiitque homo de Bethleem Juda ut peregrinaretur in regione moabitide cum uxore sua ac duobus liberis

2. ipse vocabatur Helimelech uxor ejus Nœmi e duobus filiis alter Maalon et alter Chellion Ephrathei de Bethleem Juda ingressique regionem moabitidem morabantur ibi

3. et mortuus est Helimelech maritus Nœmi remansitque ipsa cum filiis

4. qui acceperunt uxores moabitidas quarum una vocabatur Orpha altera Ruth manseruntque ibi decem annis

5. et ambo mortui sunt Maalon videlicet et Chellion remansitque mulier orbata duobus liberis ac marito

6. et surrexit ut in patriam pergeret cum utraque nuru sua de regione moabitide audierat enim quod respexisset Dominus populum suum et dedisset eis escas

7. egressa est itaque de loco peregrinationis suæ cum utraque nuru et jam in via posita revertendi in terram Juda

8. dixit ad eas ite in domum matris vestræ faciat Dominus vobiscum misericordiam sicut fecistis cum mortuis et mecum

9. det vobis invenire requiem in domibus virorum quos sortituræ estis et osculata est eas quæ elevata voce flere cœperunt

10. et dicere tecum pergemus ad populum tuum

11. quibus illa respondit revertimini filiæ mi cur venitis mecum num ultra habeo filios in utero meo ut viros ex me sperare possitis

12. revertimini filiæ mi abite jam enim senectute confecta sum nec apta vinculo coniugali etiam si possem hac nocte concipere et parere filios

13. si eos expectare velitis donec crescant et annos impleant pubertatis ante eritis vetulæ quam nubatis nolite quæso filiæ mi quia vestra angustia me magis premit et egressa est manus Domini contra me

14. elevata igitur voce rursum flere cœperunt Orpha osculata socrum est ac reversa Ruth adhesit socrui suæ

15. cui dixit Nœmi en reversa est cognata tua ad populum suum et ad deos suos vade cum ea

16. quæ respondit ne adverseris mihi ut relinquam te et abeam quocumque perrexeris pergam ubi morata fueris et ego pariter morabor populus tuus populus meus et Deus tuus Deus meus

17. quæ te morientem terra susceperit in ea moriar ibique locum accipiam sepulturæ hæc mihi faciat Deus et hæc addat si non sola mors me et te separaverit

18. videns ergo Nœmi quod obstinato Ruth animo decrevisset secum pergere adversari noluit nec ultra ad suos reditum persuadere

19. profectæque sunt simul et venerunt in Bethleem quibus urbem ingressis velox apud cunctos fama percrebuit dicebantque mulieres hæc est illa Nœmi

20. quibus ait ne vocetis me Nœmi id est pulchram sed vocate me Mara hoc est amaram quia valde me amaritudine replevit Omnipotens

21. egressa sum plena et vacuam reduxit me Dominus cur igitur vocatis me Nœmi quam humiliavit Dominus et adflixit Omnipotens

22. venit ergo Nœmi cum Ruth Moabitide nuru sua de terra peregrinationis suæ ac reversa est in Bethleem quando primum hordea metebantur





“De todos os que vierem pedir meu auxílio, nunca perderei nenhum!” São Padre Pio de Pietrelcina