Talált 85 Eredmények: Carnem

  • Et ego, quando recordatus fuero, pertimesco, et concutit carnem meam tremor. (Liber Iob 21, 6)

  • Eleazarus quidam, unus de primoribus scribarum, vir iam aetate provectus et aspectu faciei decorus, aperto ore compellebatur carnem porcinam manducare. (Liber II Maccabaeorum 6, 18)

  • Benefacit animae suae vir misericors; qui autem crudelis est, carnem suam affligit. (Liber Proverbiorum 11, 17)

  • Tractavi in corde meo detinere in vino carnem meam, cum cor meum duceretur in sapientia, et amplecti stultitiam, donec viderem quid esset utile filiis hominum, ut faciant sub sole paucis diebus vitae suae. (Liber Ecclesiastes 2, 3)

  • Ne dederis os tuum, ut peccare faciat carnem tuam, neque dicas coram angelo: “Error fuit”; ne forte iratus Deus contra sermones tuos dissipet opera manuum tuarum. (Liber Ecclesiastes 5, 5)

  • et effudit illam super omnia opera su et super omnem carnem secundum largitatem suam et praebuit illam diligentibus se. (Liber Ecclesiasticus 1, 10)

  • Posuit timorem illius super omnem carnem, ut dominaretur bestiarum et volatilium. (Liber Ecclesiasticus 17, 4)

  • Miseratio hominis circa proximum suum, misericordia autem Dei super omnem carnem. (Liber Ecclesiasticus 18, 12)

  • In opera constitue eum, sic enim condecet illum; quod si non obaudierit, curva illum compedibus, sed non immoderate in omnem carnem; verum sine iudicio nihil facias grave. (Liber Ecclesiasticus 33, 30)

  • Et devorat ad dexteram et esurit et comedit ad sinistram et non saturatur; unusquisque carnem proximi sui vorat: (Liber Isaiae 9, 19)

  • Et gloriam saltus eius et horti eius ab anima usque ad carnem consumet, et erit sicut aeger tabescens; (Liber Isaiae 10, 18)

  • Nonne frangere esurienti panem tuum, et egenos, vagos inducere in domum? Cum videris nudum, operi eum et carnem tuam ne despexeris. (Liber Isaiae 58, 7)


“Lembre-se de que você tem no Céu não somente um pai, mas também uma Mãe”. São Padre Pio de Pietrelcina