Talált 143 Eredmények: Christo

  • Et suscitabo mihi sacerdotem fidelem, qui iuxta cor meum et animam meam faciat; et aedificabo ei domum fidelem, et ambulabit coram christo meo cunctis diebus. (Liber I Samuelis 2, 35)

  • ecce praesto sum. Loquimini contra me coram Domino et coram christo eius, utrum bovem cuiusquam tulerim an asinum, si quempiam calumniatus sum, si oppressi aliquem, si de manu cuiusquam munus accepi, ut oculos meos clauderem in eius causa. Restituam vobis”. (Liber I Samuelis 12, 3)

  • dixitque ad viros suos: “Propitius mihi sit Dominus, ne faciam hanc rem domino meo, christo Domini, ut mittam manum meam in eum, quoniam christus Domini est”. (Liber I Samuelis 24, 7)

  • Respondens vero Abisai filius Sarviae dixit: “Numquid non occidetur Semei, pro hoc quia maledixit christo Domini?”. (Liber II Samuelis 19, 22)

  • Magnificat salutes regis sui et facit misericordiam christo suo David et semini eius in sempiternum”. (Liber II Samuelis 22, 51)

  • magnificans salutes regis sui et faciens misericordiam christo suo David et semini eius usque in saeculum. (Liber Psalmorum 18, 51)

  • Illic germinare faciam cornu David, parabo lucernam christo meo. (Liber Psalmorum 132, 17)

  • Egressus es in salutem populi tui, in salutem cum christo tuo. Percussisti caput de domo impii, denudasti fundamentum usque ad petram. — Selah. (Prophetia Habacuc 3, 13)

  • dicens: “Quid vobis videtur de Christo? Cuius filius est?”. Dicunt ei: “David”. (Evangelium secundum Matthaeum 22, 42)

  • praedicans regnum Dei et docens quae sunt de Domino Iesu Christo cum omni fiducia sine prohibitione. (Actus Apostolorum 28, 31)

  • qui constitutus est Filius Dei in virtute secundum Spiritum sanctificationis ex resurrectione mortuorum, Iesu Christo Domino nostro, (Epistula ad Romanos 1, 4)

  • omnibus, qui sunt Romae dilectis Dei, vocatis sanctis: gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo. (Epistula ad Romanos 1, 7)


“Para consolar uma alma na sua dor, mostre-lhe todo o bem que ela ainda pode fazer.” São Padre Pio de Pietrelcina