Talált 72 Eredmények: Daniel

  • Tunc respondens Daniel ait coram rege: “Munera tua sint tibi, et dona tua alteri da; scripturam autem legam tibi, rex, et interpretationem eius ostendam tibi. (Prophetia Danielis 5, 17)

  • Tunc, iubente Balthasar, indutus est Daniel purpura, et circumdata est torques aurea collo eius, et praedicatum est de eo quod haberet potestatem tertius in regno suo. (Prophetia Danielis 5, 29)

  • et super eos principes tres, ex quibus Daniel unus erat, ut satrapae illis redderent rationem, et rex non sustineret molestiam. (Prophetia Danielis 6, 3)

  • Igitur ille Daniel superabat omnes principes et satrapas, quia spiritus Dei amplior erat in eo. Porro rex cogitabat constituere eum super omne regnum; (Prophetia Danielis 6, 4)

  • Daniel autem, cum comperisset decretum signatum esse, ingressus est domum suam et, fenestris apertis in cenaculo suo contra Ierusalem, tribus temporibus in die flectebat genua sua et adorabat confitebaturque coram Deo suo, sicut et ante facere consueverat. (Prophetia Danielis 6, 11)

  • Tunc respondentes dixerunt coram rege: “Daniel de filiis captivitatis Iudae non curavit de te, rex, et de edicto, quod constituisti, sed tribus temporibus per diem orat obsecratione sua”. (Prophetia Danielis 6, 14)

  • appropinquansque lacui Danielem voce lacrimabili inclamavit et affatus est Danielem: “Daniel, serve Dei viventis, Deus tuus, cui tu servis semper, putasne valuit liberare te a leonibus?”. (Prophetia Danielis 6, 21)

  • Et Daniel regi respondens ait: “Rex, in aeternum vive! (Prophetia Danielis 6, 22)

  • Tunc rex vehementer gavisus est super eo et Danielem praecepit educi de lacu; eductusque est Daniel de lacu, et nulla laesio inventa est in eo, quia credidit Deo suo. (Prophetia Danielis 6, 24)

  • Porro Daniel prosperatus est in regno Darii et in regno Cyri Persae. (Prophetia Danielis 6, 29)

  • Anno primo Balthasar regis Babylonis Daniel somnium vidit et visionem capitis eius in cubili suo; tunc et somnium scripsit. Caput verborum, quae locutus est. (Prophetia Danielis 7, 1)

  • Respondit Daniel et dixit: “Videbam in visione mea nocte: et ecce quattuor venti caeli conturbabant mare Magnum, (Prophetia Danielis 7, 2)


“É loucura fixar o olhar no que rapidamente passa”. São Padre Pio de Pietrelcina