Talált 22 Eredmények: Iabes

  • Idcirco dixerunt: “Quis est de universis tribubus Israel, qui non ascendit ad Dominum in Maspha?”. Et ecce nemo de Iabes Galaad in castra venerat ad congregationem, (Liber Iudicum 21, 8)

  • Misit itaque coetus decem milia viros robustissimos et praeceperunt eis: “Ite et percutite habitatores Iabes Galaad in ore gladii tam uxores quam parvulos eorum. (Liber Iudicum 21, 10)

  • Inventaeque sunt de Iabes Galaad quadringentae virgines, quae nescierunt viri torum, et adduxerunt eas in castra in Silo in terra Chanaan. (Liber Iudicum 21, 12)

  • Veneruntque filii Beniamin in illo tempore, et datae sunt eis uxores de filiabus Iabes Galaad; alias autem non reppererunt, quas simili modo traderent. (Liber Iudicum 21, 14)

  • Ascendit autem Naas Am monites et pugnare coepit ad versum Iabes Galaad. Dixeruntque omnes viri Iabes ad Naas: “Habeto nos foederatos, et serviemus tibi”. (Liber I Samuelis 11, 1)

  • Et dixerunt ad eum seniores Iabes: “Concede nobis septem dies, ut mittamus nuntios in universos terminos Israel; et, si non fuerit qui defendat nos, egrediemur ad te”. (Liber I Samuelis 11, 3)

  • Et ecce Saul veniebat sequens boves de agro et ait: “Quid habet populus quod plorat?”. Et narraverunt ei verba virorum Iabes. (Liber I Samuelis 11, 5)

  • Et dixit nuntiis, qui venerant: “Sic dicetis viris, qui sunt in Iabes Galaad: Cras erit vobis salus, cum incaluerit sol”. Venerunt ergo nuntii et annuntiaverunt viris Iabes, qui laetati sunt (Liber I Samuelis 11, 9)

  • Quod cum audissent habitatores Iabes Galaad, quaecumque fecerant Philisthim Saul, (Liber I Samuelis 31, 11)

  • surrexerunt omnes viri fortissimi et ambulaverunt tota nocte et tulerunt cadaver Saul et cadavera filiorum eius de muro Bethsan; veneruntque Iabes et combusserunt ea ibi. (Liber I Samuelis 31, 12)

  • Et tulerunt ossa eorum et sepelierunt sub myrice in Iabes et ieiunaverunt septem diebus. (Liber I Samuelis 31, 13)

  • Veneruntque viri Iudae et unxerunt ibi David, ut regnaret super domum Iudae. Et nuntiatum est David quod viri Iabes Galaad sepelissent Saul. (Liber II Samuelis 2, 4)


“É preciso amar, amar e nada mais”. São Padre Pio de Pietrelcina