Talált 119 Eredmények: Ignem

  • Igitur Dominus pluit super Sodomam et Gomorram sulphur et ignem a Domino de caelo (Liber Genesis 19, 24)

  • Tulit quoque ligna holocausti et imposuit super Isaac filium suum; ipse vero portabat in manibus ignem et cultrum. Cumque duo pergerent simul, (Liber Genesis 22, 6)

  • Si egressus ignis invenerit spinas et comprehenderit acervos frugum sive stantes segetes sive agrum, reddet damnum, qui ignem succenderit. (Liber Exodus 22, 5)

  • Quibus ego dixi: Quis vestrum habet aurum? Abstulerunt et dederunt mihi, et proieci illud in ignem; egressusque est hic vitulus”. (Liber Exodus 32, 24)

  • Non succendetis ignem in omnibus habitaculis vestris per diem sabbati”. (Liber Exodus 35, 3)

  • et filii Aaron sacerdotis ponent in altari ignem, strueque lignorum super ignem composita, (Liber Leviticus 1, 7)

  • confringetque eam inter alas, quas non secabit, et adolebit eam sacerdos super altare, lignis super ignem positis: holocaustum est et incensum suavissimi odoris Domino. (Liber Leviticus 1, 17)

  • Arreptisque Nadab et Abiu filii Aaron turibulis, posue runt ignem et incensum desuper offerentes coram Domino ignem alienum, qui eis praeceptus non erat. (Liber Leviticus 10, 1)

  • ut, positis super ignem aromatibus coram Domino, nebula eorum et vapor operiat propitiatorium, quod est super testimonium, et non moriatur. (Liber Leviticus 16, 13)

  • Mortui sunt enim Nadab et Abiu, cum offerrent ignem alienum in conspectu Domini in deserto Sinai, absque liberis; functique sunt sacerdotio Eleazar et Ithamar coram Aaron patre suo. (Liber Numeri 3, 4)

  • Tunc radet nazaraeus ante ostium tabernaculi conventus caesariem consecrationis suae tolletque capillos suos et ponet super ignem, qui est suppositus sacrificio pacificorum, (Liber Numeri 6, 18)

  • “Praecipe Eleazaro filio Aaron sacerdoti, ut tollat turibula, quae iacent in incendio, et ignem huc illucque dispergat, quoniam sanctificata sunt (Liber Numeri 17, 2)


“Ouço interiormente uma voz que constantemente me diz: Santifique-se e santifique!” São Padre Pio de Pietrelcina