Talált 122 Eredmények: Ionathan

  • Percussit igitur uterque foedus coram Domino; mansitque David in Horesa, Ionathan autem reversus est in domum suam. (Liber I Samuelis 23, 18)

  • Irrueruntque Philisthim in Saul et filios eius et percusserunt Ionathan et Abinadab et Melchisua filios Saul. (Liber I Samuelis 31, 2)

  • Et dixit ad eum David: “Quid enim factum est? Indica mihi”. Qui ait: “Fugit populus ex proelio, et multi corruentes e populo mortui sunt; sed et Saul et Ionathan filius eius interierunt”. (Liber II Samuelis 1, 4)

  • Dixitque David ad adulescentem, qui nuntiabat ei: “Unde scis quia mortuus est Saul et Ionathan filius eius?”. (Liber II Samuelis 1, 5)

  • et planxerunt et fleverunt et ieiunaverunt usque ad vesperam super Saul et super Ionathan filium eius et super populum Domini et super domum Israel, quod corruissent gladio. (Liber II Samuelis 1, 12)

  • Planxit autem David planctum huiuscemodi super Saul et super Ionathan filium eius; (Liber II Samuelis 1, 17)

  • A sanguine interfectorum, ab adipe fortium arcus Ionathan numquam rediit retrorsum, et gladius Saul non est reversus inanis. (Liber II Samuelis 1, 22)

  • Saul et Ionathan amabiles et decori in vita sua, in morte quoque non sunt divisi, aquilis velociores, leonibus fortiores. (Liber II Samuelis 1, 23)

  • Quomodo ceciderunt fortes in proelio! Ionathan in excelsis tuis occisus est. (Liber II Samuelis 1, 25)

  • Doleo super te, frater mi Ionathan, suavis nimis mihi; mirabilis amor tuus mihi super amorem mulierum. (Liber II Samuelis 1, 26)

  • Erat autem Ionathan filio Saul filius debilis pedibus. Quinquennis enim fuit, quando venit nuntius de Saul et Ionathan ex Iezrahel. Tollens itaque eum nutrix sua fugit; cumque festinaret, ut fugeret, cecidit et claudus effectus est habuitque vocabulum Meribbaal. (Liber II Samuelis 4, 4)

  • Et dixit David: “Putasne est aliquis, qui remanserit adhuc de domo Saul, ut faciam cum eo misericordiam propter Ionathan?”. (Liber II Samuelis 9, 1)


“A sua função é tirar e transportar as pedras, e arrancar os espinhos. Jesus é quem semeia, planta, cultiva e rega. Mas seu trabalho também é obra de Jesus. Sem Ele você nada pode fazer.” São Padre Pio de Pietrelcina