Talált 15 Eredmények: Maiestatis

  • Dominus nomen est tibi. Tu allide illorum vires, aeterne Deus, comminue illorum plenitudinem in virtute tua et deduc fortitudinem eorum in ira tua. Voluerunt enim polluere sancta tua, coinquinare tabernaculum requiei nominis maiestatis tuae et deicere ferro cornu altaris tui. (Liber Iudith 9, 8)

  • Vox Domini super aquas; Deus maiestatis intonuit, Dominus super aquas multas. (Liber Psalmorum 29, 3)

  • Et benedictum nomen maiestatis eius in aeternum; et replebitur maiestate eius omnis terra. Fiat, fiat. (Liber Psalmorum 72, 19)

  • HE. Magnificentiam gloriae maiestatis tuae loquentur et mirabilia tua enarrabunt. (Liber Psalmorum 145, 5)

  • Ingredere in petram, abscondere in pulvere a facie timoris Domini et a gloria maiestatis eius. (Liber Isaiae 2, 10)

  • Et introibunt in speluncas petrarum et in voragines terrae a facie formidinis Domini et a gloria maiestatis eius, cum surrexerit percutere terram. (Liber Isaiae 2, 19)

  • Et ingredietur scissuras petrarum et cavernas saxorum a facie formidinis Domini et a gloria maiestatis eius, cum surrexerit percutere terram. (Liber Isaiae 2, 21)

  • Ruit enim Ierusalem, et Iudas concidit, quia lingua eorum et adinventiones eorum contra Dominum, ut provocarent oculos maiestatis eius. (Liber Isaiae 3, 8)

  • Vae coronae superbiae ebriorum Ephraim et flori decidenti gloriae maiestatis eius, qui erant in vertice vallis pinguissimae, errantes a vino! (Liber Isaiae 28, 1)

  • et erit flos decidens gloriae maiestatis eius, qui est super verticem vallis pinguium, quasi ficus praecox ante messem, quam quis, ut viderit, manu statim arreptam devorabit. (Liber Isaiae 28, 4)

  • In die illa erit Dominus exercituum corona gloriae et sertum maiestatis residuo populi sui (Liber Isaiae 28, 5)

  • Qui adduxit ad dexteram Moysi brachium maiestatis suae, qui scidit aquas ante eos, ut faceret sibi nomen sempiternum, (Liber Isaiae 63, 12)


Jesus lhe quer bem, da maneira que só Ele sabe amar.” São Padre Pio de Pietrelcina