Talált 760 Eredmények: Meo

  • Non es passus, ut oscularer filios meos ac filias; stulte operatus es. Et nunc (Liber Genesis 31, 28)

  • Esto, profectus es, quia desiderio tibi erat domus patris tui; cur furatus es deos meos?”. (Liber Genesis 31, 30)

  • Praecepitque eis dicens: “Sic loquimini domino meo Esau: Haec dicit servus tuus Iacob: Apud Laban peregrinatus sum et fui usque in praesentem diem. (Liber Genesis 32, 5)

  • minor sum cunctis miserationibus et cuncta veritate, quam explesti servo tuo. In baculo meo transivi Iordanem istum et nunc cum duabus turmis regredior. (Liber Genesis 32, 11)

  • Erue me de manu fratris mei, de manu Esau, quia valde eum timeo; ne forte veniens percutiat matrem cum filiis. (Liber Genesis 32, 12)

  • respondebis: Servi tui Iacob; munera misit domino meo Esau. Ipse quoque post nos venit”. (Liber Genesis 32, 19)

  • “Quaenam sunt, inquit, istae turmae, quas obvias habui?”. Respondit: “Ut invenirem gratiam coram domino meo”. (Liber Genesis 33, 8)

  • Et ecce, die tertio, quando gravissimus vulnerum dolor est, arreptis duo filii Iacob Simeon et Levi fratres Dinae gladiis, ingressi sunt urbem securi; interfectisque omnibus masculis, (Liber Genesis 34, 25)

  • Iacob autem dixit ad Simeon et Levi: “Turbastis me et odiosum fecistis me Chananaeis et Pherezaeis habitatoribus terrae huius. Nos pauci sumus; illi congregati percutient me, et delebor ego et domus mea”. (Liber Genesis 34, 30)

  • Filii Liae: primogenitus Ruben et Simeon et Levi et Iudas et Issachar et Zabulon. (Liber Genesis 35, 23)

  • At ille respondit: “Fratres meos quaero; indica mihi, ubi pascant greges”. (Liber Genesis 37, 16)

  • Declinansque ad eam in via ait: “Veni, coeam tecum”; nesciebat enim quod nurus sua esset. Qua respondente: “Quid mihi dabis, ut fruaris concubitu meo?”, (Liber Genesis 38, 16)


“Quanto mais se caminha na vida espiritual, mais se sente a paz que se apossa de nós.” São Padre Pio de Pietrelcina