Talált 10 Eredmények: Michae

  • Reddiditque eos matri suae, quae tulit ducentos argenteos et dedit eos argentario, ut faceret ex eis sculptile atque conflatile, quod fuit in domo Michae, (Liber Iudicum 17, 4)

  • Egressusque de civitate Bethlehem peregrinari voluit ubicumque sibi commodum repperisset. Cumque iter faciens venisset in monte Ephraim usque ad domum Michae, (Liber Iudicum 17, 8)

  • Miserunt igitur filii Dan stirpis et familiae suae quinque viros fortissimos de Saraa et Esthaol, ut explorarent terram et diligenter inspicerent, dixeruntque eis: “Ite et considerate terram”. Qui cum venissent in montem Ephraim usque ad domum Michae, pernoctaverunt ibi. (Liber Iudicum 18, 2)

  • Cum essent prope domum Michae, agnoscentes vocem adulescentis Levitae declinaverant illuc dicentes ad eum: “Quis te huc adduxit? Quid hic agis? Quam ob causam huc venire voluisti?”. (Liber Iudicum 18, 3)

  • Inde transierunt in montem Ephraim. Cumque venissent usque ad domum Michae, (Liber Iudicum 18, 13)

  • Et, cum paululum declinassent, ingressi sunt domum adulescentis Levitae, domum Michae, salutaveruntque eum verbis pacificis. (Liber Iudicum 18, 15)

  • iamque a domo Michae essent procul, viri, qui habitabant in aedibus prope domum Michae, convocati secuti sunt filios Dan (Liber Iudicum 18, 22)

  • mansitque apud eos idolum Michae omni tempore, quo fuit domus Dei in Silo. (Liber Iudicum 18, 31)

  • Et praefectus Levitarum in Ierusalem Ozi filius Bani filius Hasabiae filius Matthaniae filius Michae de filiis Asaph, cantores in ministerio domus Dei. (Liber Nehemiae 11, 22)

  • qui erant in diebus illis Ozias filius Michae de tribu Simeon et Chabris filius Gothoniel et Charmis filius Melchiel. (Liber Iudith 6, 15)


“Todas as pessoas que escolhem a melhor parte (viver em Cristo) devem passar pelas dores de Cristo; algumas mais, algumas menos…” São Padre Pio de Pietrelcina