Talált 115 Eredmények: Patre
Paulus et Silvanus et Timo theus ecclesiae Thessalonicen sium in Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo: (Epistula II ad Thessalonicenses 1, 1)
gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo. (Epistula II ad Thessalonicenses 1, 2)
Timotheo germano filio in fide: gratia, misericordia, pax a Deo Patre et Christo Iesu Domino nostro. (Epistula I ad Timotheum 1, 2)
Timotheo carissimo filio: gratia, misericordia, pax a Deo Patre et Christo Iesu Domino nostro. (Epistula II ad Timotheum 1, 2)
Tito germano filio secundum communem fidem: gratia et pax a Deo Patre et Christo Iesu salvatore nostro. (Epistula ad Titum 1, 4)
gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo. (Epistulam ad Philemonem 1, 3)
sine patre, sine matre, sine genealogia, neque initium dierum neque finem vitae habens, assimilatus autem Filio Dei, manet sacerdos in perpetuum. (Epistula ad Hebraeos 7, 3)
Omne datum optimum et omne donum perfectum de sursum est, descendens a Patre luminum, apud quem non est transmutatio nec vicissitudinis obumbratio. (Epistula Iacobi 1, 17)
Accipiens enim a Deo Patre honorem et gloriam, voce prolata ad eum huiuscemodi a magnifica gloria: “Filius meus, dilectus meus hic est, in quo ego mihi complacui”; (Epistula II Petri 1, 17)
— et vita apparuit, et vidimus et testamur et annuntiamus vobis vitam aeternam, quae erat coram Patre et apparuit nobis — (Epistula I Ioannis 1, 2)
quod vidimus et audivimus, annuntiamus et vobis, ut et vos communionem habeatis nobiscum. Communio autem nostra est cum Patre et cum Filio eius Iesu Christo. (Epistula I Ioannis 1, 3)
quoniam omne, quod est in mundo, concupiscentia carnis et concupiscentia oculorum et iactantia divitiarum, non est ex Patre, sed ex mundo est. (Epistula I Ioannis 2, 16)