Talált 102 Eredmények: Petrus
Ambulans autem iuxta mare Galilaeae, vidit duos fratres, Simonem, qui vocatur Petrus, et Andream fratrem eius, mittentes rete in mare; erant enim piscatores. (Evangelium secundum Matthaeum 4, 18)
Duodecim autem apostolorum nomina sunt haec: primus Simon, qui dicitur Petrus, et Andreas frater eius, et Iacobus Zebedaei et Ioannes frater eius, (Evangelium secundum Matthaeum 10, 2)
Respondens autem ei Petrus dixit: “Domine, si tu es, iube me venire ad te super aquas”. (Evangelium secundum Matthaeum 14, 28)
At ipse ait: “Veni!”. Et descendens Petrus de navicula ambulavit super aquas et venit ad Iesum. (Evangelium secundum Matthaeum 14, 29)
Respondens autem Petrus dixit ei: “Edissere nobis parabolam istam”. (Evangelium secundum Matthaeum 15, 15)
Respondens Simon Petrus dixit: “Tu es Christus, Filius Dei vivi”. (Evangelium secundum Matthaeum 16, 16)
Et ego dico tibi: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam; et portae inferi non praevalebunt adversum eam. (Evangelium secundum Matthaeum 16, 18)
Et assumens eum Petrus coepit increpare illum dicens: “Absit a te, Domine; non erit tibi hoc”. (Evangelium secundum Matthaeum 16, 22)
Respondens autem Petrus dixit ad Iesum: “Domine, bonum est nos hic esse. Si vis, faciam hic tria tabernacula: tibi unum et Moysi unum et Eliae unum”. (Evangelium secundum Matthaeum 17, 4)
Tunc accedens Petrus dixit ei: “Domine, quotiens peccabit in me frater meus, et dimittam ei? Usque septies?”. (Evangelium secundum Matthaeum 18, 21)
Tunc respondens Petrus dixit ei: “Ecce nos reliquimus omnia et secuti sumus te. Quid ergo erit nobis?”. (Evangelium secundum Matthaeum 19, 27)
Respondens autem Petrus ait illi: “Et si omnes scandalizati fuerint in te, ego numquam scandalizabor”. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 33)