Talált 10 Eredmények: Philisthaeus

  • Stansque clamabat adversum agmina Israel et dicebat eis: “Quare venitis parati ad proelium? Numquid ego non sum Philisthaeus, et vos servi Saul? Eligite ex vobis virum, et descendat ad singulare certamen! (Liber I Samuelis 17, 8)

  • Et aiebat Philisthaeus: “Ego exprobravi agminibus Israel hodie: Date mihi virum, et ineat mecum singulare certamen!”. (Liber I Samuelis 17, 10)

  • Procedebat vero Philisthaeus mane et vespere et stabat quadraginta diebus. (Liber I Samuelis 17, 16)

  • Cumque adhuc ille loqueretur eis, apparuit vir ille propugnator ascendens, Goliath nomine, Philisthaeus de Geth, ex castris Philisthinorum; et loquente eo haec eadem verba, audivit David. (Liber I Samuelis 17, 23)

  • Et ait David ad viros, qui stabant secum, dicens: “Quid dabitur viro, qui percusserit Philisthaeum hunc et tulerit opprobrium de Israel? Quis est enim hic Philisthaeus incircumcisus, qui exprobravit acies Dei viventis?”. (Liber I Samuelis 17, 26)

  • Nam et leonem et ursum interfecit servus tuus; erit igitur et Philisthaeus hic incircumcisus quasi unus ex eis, quia ausus est maledicere exercitum Dei viventis”. (Liber I Samuelis 17, 36)

  • Ibat autem Philisthaeus incedens et appropinquans adversum David, et armiger eius ante eum. (Liber I Samuelis 17, 41)

  • Cumque inspexisset Philisthaeus et vidisset David, despexit eum; erat enim adulescens rufus et pulcher aspectu. (Liber I Samuelis 17, 42)

  • Et dixit Philisthaeus ad David: “Numquid ego canis sum, quod tu venis ad me cum baculo?”. Et maledixit Philisthaeus David in diis suis; (Liber I Samuelis 17, 43)

  • Cum ergo surrexisset Philisthaeus et veniret et appropinquaret contra David, festinavit David et cucurrit ad pugnam adversum Philisthaeum. (Liber I Samuelis 17, 48)


"Tente percorrer com toda a simplicidade o caminho de Nosso Senhor e não se aflija inutilmente.” São Padre Pio de Pietrelcina