Talált 142 Eredmények: Philisthim

  • et Phetrusim et Chasluim et Caphtorim, de quibus egressi sunt Philisthim. (Liber Genesis 10, 14)

  • Surrexit autem Abimelech et Phicol princeps militiae eius reversique sunt in terram Philisthim. Abraham vero plantavit nemus in Bersabee et invocavit ibi nomen Domini, Dei aeterni. 34 Et fuit colonus in terra Philisthim diebus multis. (Liber Genesis 21, 33)

  • Orta autem fame super terram post eam sterilitatem, quae acciderat in diebus Abraham, abiit Isaac ad Abimelech regem Philisthim in Gerara. (Liber Genesis 26, 1)

  • Cumque pertransissent dies plurimi et ibidem moraretur, prospiciens Abimelech rex Philisthim per fenestram vidit eum iocantem cum Rebecca uxore sua. (Liber Genesis 26, 8)

  • habuitque possessionem ovium et armentorum et familiae plurimum. Ob haec invidentes ei Philisthim (Liber Genesis 26, 14)

  • Rursum fodit puteos, quos foderant in diebus patris sui Abraham et quos, illo mortuo, obstruxerant Philisthim. Appellavitque eos eisdem nominibus, quibus ante pater vocaverat. (Liber Genesis 26, 18)

  • Igitur cum emisisset pharao populum, non eos duxit Deus per viam terrae Philisthim, quae vicina est, reputans ne forte paeniteret populum, si vidisset adversum se bella consurgere, et reverteretur in Aegyptum, (Liber Exodus 13, 17)

  • Omnis videlicet Galilaea, regio Philisthim et universa Gesuri, (Liber Iosue 13, 2)

  • a fluvio Sihor, qui est ad orientem Aegypti, usque ad terminos Accaron contra aquilonem, terra Chananaea, quae in quinque principes Philisthim dividitur, Gazaeos et Azotios, Ascalonitas, Getthaeos et Accaronitas ac Hevaei (Liber Iosue 13, 3)

  • Post hunc fuit Samgar filius Anath, qui percussit de Philisthim sescentos viros stimulo boum; et ipse quoque salvum fecit Israel. (Liber Iudicum 3, 31)

  • Filii autem Israel peccatis veteribus iungentes nova fecerunt malum in conspectu Domini et servierunt Baalim et Astharoth et diis Syriae ac Sidonis et Moab et filiorum Ammon et Philisthim; dimiseruntque Dominum et non colebant eum. (Liber Iudicum 10, 6)

  • Contra quos iratus tradidit eos in manu Philisthim et filiorum Ammon. (Liber Iudicum 10, 7)


“Agradeça sempre ao Pai eterno por sua infinita misericórdia”. São Padre Pio de Pietrelcina