Talált 8 Eredmények: Sanabo

  • Videte nunc quod ego sim solus, et non sit Deus praeter me. Ego occidam et ego vivere faciam; percutiam et ego sanabo; et non est qui de manu mea possit eruere. (Liber Deuteronomii 32, 39)

  • humiliatus autem populus meus, super quos invocatum est nomen meum, deprecatus me fuerit et exquisierit faciem meam et egerit paenitentiam a viis suis pessimis, ego exaudiam de caelo et propitius ero peccatis eorum et sanabo terram eorum. (Liber II Paralipomenon 7, 14)

  • Vias eius vidi et sanabo eum et reducam eum et reddam consolationes ipsi et lugentibus eius. (Liber Isaiae 57, 18)

  • Creo fructum labiorum pacem; pacem ei, qui longe est et qui prope, dixit Dominus, et sanabo eum”. (Liber Isaiae 57, 19)

  • “Convertimini, filii, qui aversi estis a me, et sanabo aversiones vestras”. “Ecce nos venimus ad te; tu enim es Dominus Deus noster. (Liber Ieremiae 3, 22)

  • Obducam enim cicatricem tibi et a vulneribus tuis sanabo te, dicit Dominus, quia Eiectam vocaverunt te, Sion haec, quae non habebat requirentem. (Liber Ieremiae 30, 17)

  • “Sanabo praevaricationem eorum, diligam eos spontanee, quia aversus est furor meus ab eis. (Prophetia Osee 14, 5)

  • Incrassatum est enim cor populi huius, et auribus graviter audierunt et oculos suos compresserunt, ne forte videant oculis et auribus audiant et corde intellegant et convertantur, et sanabo illos”. (Actus Apostolorum 28, 27)


“Temos muita facilidade para pedir, mas não para agradecer”. São Padre Pio de Pietrelcina