Talált 8 Eredmények: Sciamus

  • Ideoque festinate et mittite aliquos, ut nos quoque sciamus cuius estis voluntatis. (Liber II Maccabaeorum 11, 37)

  • Contumelia et tormento interrogemus eum, ut sciamus modestiam eius et probemus patientiam illius; (Liber Sapientiae 2, 19)

  • Accedant et nuntient nobis, quaecumque ventura sunt. Priora, quae fuerunt, nuntiate, ut ponamus cor nostrum et sciamus novissima eorum; et, quae ventura sunt, indicate nobis. (Liber Isaiae 41, 22)

  • Annuntiate, quae ventura sunt in futurum, ut sciamus quia dii estis vos; bene quoque aut male facite, ut inspiciamus et videamus simul. (Liber Isaiae 41, 23)

  • Quis annuntiavit ab exordio, ut sciamus, et a principio, ut dicamus: “Iustum est”? Non est neque annuntians neque praedicens neque audiens sermones vestros. (Liber Isaiae 41, 26)

  • Sciamus sequamurque, ut cognoscamus Dominum. Quasi diluculum praeparatus est egressus eius, et veniet quasi imber nobis temporaneus, quasi imber serotinus irrigans terram”. (Prophetia Osee 6, 3)

  • Et dixit unusquisque ad collegam suum: “Venite, et mittamus sortes, ut sciamus quare hoc malum sit nobis”. Et miserunt sortes, et cecidit sors super Ionam. (Prophetia Ionae 1, 7)

  • Nos autem non spiritum mundi accepimus, sed Spiritum, qui ex Deo est, ut sciamus, quae a Deo donata sunt nobis; (Epistula I ad Corinthios 2, 12)


“Deus sempre nos dá o que é melhor para nós.” São Padre Pio de Pietrelcina