Talált 29 Eredmények: Sedecias
Fecit quoque sibi Sedecias filius Chanaana cornua ferrea et ait: “Haec dicit Dominus: His ventilabis Syriam, donec deleas eam”. (Liber I Regum 22, 11)
Accessit autem Sedecias filius Chanaana et percussit Michaeam in maxillam et dixit: “Quomodo transivit spiritus Domini a me, ut loqueretur tibi?”. (Liber I Regum 22, 24)
Vicesimum et primum annum aetatis habebat Sedecias, cum regnare coepisset, et undecim annis regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius erat Amital filia Ieremiae de Lobna. (Liber II Regum 24, 18)
irascebatur enim Dominus contra Ierusalem et contra Iudam, donec proiceret eos a facie sua. Recessitque Sedecias a rege Babylonis. (Liber II Regum 24, 20)
filii autem Iosiae fuerunt: primogenitus Iohanan, secundus Ioachim, tertius Sedecias, quartus Sellum. (Liber I Paralipomenon 3, 15)
Filii Ioachim: Iechonias filius eius, Sedecias filius eius. (Liber I Paralipomenon 3, 16)
Sedecias vero filius Chanaana fecit sibi cornua ferrea et ait: “Haec dicit Dominus: His ventilabis Syriam, donec conteras eam”. (Liber II Paralipomenon 18, 10)
Accessit autem Sedecias filius Chanaana et percussit Michaeae maxillam et ait: “Per quam viam transivit spiritus Domini a me, ut loqueretur tibi?”. (Liber II Paralipomenon 18, 23)
Viginti et unius anni erat Sedecias, cum regnare coepisset, et undecim annis regnavit in Ierusalem. (Liber II Paralipomenon 36, 11)
Signatores autem fuerunt: Nehemias praepositus, filius Hachaliae, et Sedecias, (Liber Nehemiae 10, 2)
Verbum, quod factum est ad Ieremiam a Domino, quando misit ad eum rex Sedecias Phassur filium Melchiae et Sophoniam filium Maasiae sacerdotem dicens: (Liber Ieremiae 21, 1)
in manu Elasa filii Saphan et Gamariae filii Helciae, quos misit Sedecias rex Iudae ad Nabuchodonosor regem Babylonis in Babylonem dicens: (Liber Ieremiae 29, 3)