Talált 200 Eredmények: Suorum

  • et postea egredietur cum liberis suis et revertetur ad cognationem suam et ad possessionem patrum suorum. (Liber Leviticus 25, 41)

  • Quod si et de vobis aliqui remanserint, tabescent in iniquitatibus suis in terris inimicorum vestrorum et propter peccata patrum suorum cum ipsis tabescent. (Liber Leviticus 26, 39)

  • Et confitebuntur iniquitates suas et maiorum suorum, quibus praevaricati sunt in me et ambulaverunt ex adverso mihi, (Liber Leviticus 26, 40)

  • Eritque vobiscum vir per tribum, princeps domus patrum suorum, (Liber Numeri 1, 4)

  • Hi viri nobilissimi congregationis principes tribuum patrum suorum et capita milium Israel. (Liber Numeri 1, 16)

  • De Ruben primogenito Israelis generationes per familias ac domos patrum suorum, per nomina capitum singulorum omne quod sexus est masculini a vicesimo anno et supra procedentium ad bellum. (Liber Numeri 1, 20)

  • Hi sunt quos numeraverunt Moyses et Aaron et duodecim principes Israel, singuli per domos patrum suorum. (Liber Numeri 1, 44)

  • Fueruntque omnis numerus filiorum Israel per domos patrum suorum a vicesimo anno et supra, qui poterant ad bella procedere, 46 sescenta tria milia virorum quingenti quinquaginta. (Liber Numeri 1, 45)

  • Levitae autem in tribu patrum suorum non sunt numerati cum eis. (Liber Numeri 1, 47)

  • “Singuli per turmas, signa atque vexilla et domos patrum suorum castrametabuntur filii Israel per gyrum tabernaculi conventus. (Liber Numeri 2, 2)

  • Hic numerus filiorum Israel, per domos patrum suorum omnes recensiti secundum exercitus suos, sescenta tria milia quingenti quinquaginta. (Liber Numeri 2, 32)

  • Feceruntque filii Israel iuxta omnia, quae mandaverat Dominus: castrametati sunt per vexilla sua et profecti per tribus ad domos patrum suorum. (Liber Numeri 2, 34)


“Nunca se canse de rezar e de ensinar a rezar.” São Padre Pio de Pietrelcina