Talált 200 Eredmények: Suorum

  • et Macelloth genuit Samaa. Habitaveruntque ex adverso fratrum suorum in Ierusalem cum fratribus suis. (Liber I Paralipomenon 8, 32)

  • Porro Macelloth genuit Samaam; isti habitaverunt e regione fratrum suorum in Ierusalem cum fratribus suis. (Liber I Paralipomenon 9, 38)

  • Et custodiant observationes tabernaculi conventus et ritum sanctuarii et observationem filiorum Aaron fratrum suorum, ut ministrent in domo Domini”. (Liber I Paralipomenon 23, 32)

  • Convocavit igitur David om nes principes Israel, duces tri buum et praepositos turmarum, qui ministrabant regi, tribunos quoque et centuriones et, qui praeerant substantiae et gregibus regis filiorumque suorum, cum eunuchis et fortibus et robustissimis quibusque in exercitu Ierusalem. (Liber I Paralipomenon 28, 1)

  • Praecepit autem David universae ecclesiae: “Benedicite Domino Deo vestro!”. Et benedixit omnis ecclesia Domino, Deo patrum suorum; et inclinaverunt se et adoraverunt Deum et deinde regem. (Liber I Paralipomenon 29, 20)

  • Respondebuntque: “Quia dereliquerunt Dominum, Deum patrum suorum, qui eduxit eos de terra Aegypti, et apprehenderunt deos alienos et adoraverunt eos et coluerunt, idcirco venerunt super eos universa haec mala””. (Liber II Paralipomenon 7, 22)

  • Misit autem ei Hiram per manus servorum suorum naves et nautas gnaros maris; et abierunt cum servis Salomonis in Ophir tuleruntque inde quadringenta quinquaginta talenta auri et attulerunt ad regem Salomonem. (Liber II Paralipomenon 8, 18)

  • Sed sequentes eos et de cunctis tribubus Israel quicumque dederant cor suum, ut quaererent Dominum, Deum Israel, venerunt Ierusalem ad immolandum victimas Domino, Deo patrum suorum. (Liber II Paralipomenon 11, 16)

  • Humiliatique sunt filii Israel in tempore illo, et confortati filii Iudae, eo quod sperassent in Domino, Deo patrum suorum. (Liber II Paralipomenon 13, 18)

  • ac praecepit Iudae, ut quaereret Dominum, Deum patrum suorum, et faceret legem et universa mandata, (Liber II Paralipomenon 14, 3)

  • Et inierunt foedus, ut quaererent Dominum, Deum patrum suorum, in toto corde et in tota anima sua: (Liber II Paralipomenon 15, 12)

  • Acquiescens Benadad regi Asa misit principes exercituum suorum ad urbes Israel, qui percusserunt Ahion et Dan et Abelmaim et universa horrea urbium Nephthali. (Liber II Paralipomenon 16, 4)


“Os corações fortes e generosos não se lamentam, a não ser por grandes motivos e,ainda assim,não permitem que tais motivos penetrem fundo no seu íntimo.(P.e Pio) São Padre Pio de Pietrelcina