Talált 2824 Eredmények: Super

  • Fecitque eum ascendere super currum suum secundum, clamante praecone: “Abrech!”, ut omnes coram eo genuflecterent et praepositum esse scirent universae terrae Aegypti. (Liber Genesis 41, 43)

  • At illi: “Duodecim, inquiunt, servi tui fratres sumus filii viri unius in terra Chanaan; minimus cum patre nostro est, alius non est super”. (Liber Genesis 42, 13)

  • et locuti sunt ad invicem: “Merito haec patimur, quia peccavimus in fratrem nostrum videntes angustiam animae illius, cum deprecaretur nos, et non audivimus. Idcirco venit super nos ista tribulatio”. (Liber Genesis 42, 21)

  • duodecim fratres uno patre geniti sumus, unus non est super, minimus cum patre nostro est in terra Chanaan. (Liber Genesis 42, 32)

  • dixit pater Iacob: “Absque liberis me esse fecistis: Ioseph non est super, Simeon tenetur in vinculis, et Beniamin auferetis. In me haec omnia mala reciderunt”. (Liber Genesis 42, 36)

  • Festinavitque, quia commota fuerant viscera eius super fratre suo, et erumpebant lacrimae; et introiens cubiculum flevit. (Liber Genesis 43, 30)

  • Dixistique servis tuis: "Adducite eum ad me, et ponam oculos meos super illum". (Liber Genesis 44, 21)

  • Praemisitque me Deus, ut reservemini super terram, et servetur vita vestra in salvationem magnam. (Liber Genesis 45, 7)

  • Cumque amplexatus recidisset in collum Beniamin fratris sui, flevit, illo quoque similiter flente, super collum eius. (Liber Genesis 45, 14)

  • Osculatusque est Ioseph omnes fratres suos et ploravit super singulos. Post quae ausi sunt loqui ad eum. (Liber Genesis 45, 15)

  • Nec doleatis super supellectilem vestram, quia omnes opes Aegypti vestrae erunt”. (Liber Genesis 45, 20)

  • Ego descendam tecum illuc et ego inde adducam te revertentem; Ioseph quoque ponet manus suas super oculos tuos”. (Liber Genesis 46, 4)


“Tenhamos sempre horror ao pecado mortal e nunca deixemos de caminhar na estrada da santa eternidade.” São Padre Pio de Pietrelcina