Talált 398 Eredmények: Verba

  • ut possis in eis scribere omnia verba legis huius, Iordane transmisso, ut introeas terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, terram lacte et melle manantem, sicut locutus est Dominus, Deus patrum tuorum, tibi. (Liber Deuteronomii 27, 3)

  • et scribes super lapides omnia verba legis huius plane et lucide”. (Liber Deuteronomii 27, 8)

  • Nisi custodieris et feceris omnia verba legis huius, quae scripta sunt in hoc volumine, et timueris nomen gloriosum et terribile hoc, Dominum Deum tuum, (Liber Deuteronomii 28, 58)

  • Haec sunt verba foederis, quod praecepit Dominus Moysi, ut feriret cum filiis Israel in terra Moab, praeter illud foedus, quod cum eis pepigit in Horeb. (Liber Deuteronomii 28, 69)

  • Custodite ergo verba pacti huius et implete ea, ut prosperemini in universis, quae facitis. (Liber Deuteronomii 29, 8)

  • cumque audierit verba iuramenti huius, benedicat sibi in corde suo dicens: “Pax erit mihi, etsi ambulabo in pravitate cordis mei”, et absumat terram irriguam et sitientem. (Liber Deuteronomii 29, 18)

  • Abscondita Domino Deo nostro, manifesta autem nobis et filiis nostris usque in sempiternum, ut faciamus universa verba legis huius. (Liber Deuteronomii 29, 28)

  • Abiit itaque Moyses et locu tus est omnia verba haec ad universum Israel (Liber Deuteronomii 31, 1)

  • convenientibus cunctis ex Israel, ut appareant in conspectu Domini Dei tui in loco, quem elegerit, leges verba legis huius coram omni Israel, audientibus eis; (Liber Deuteronomii 31, 11)

  • Postquam ergo scripsit Moyses verba legis huius in volumine atque complevit, (Liber Deuteronomii 31, 24)

  • Locutus est ergo Moyses, audiente universo coetu Israel, verba carminis huius et ad finem usque complevit: (Liber Deuteronomii 31, 30)

  • “Audite, caeli, quae loquor; audiat terra verba oris mei! (Liber Deuteronomii 32, 1)


“Seria mais fácil a Terra existir sem o sol do que sem a santa Missa!” São Padre Pio de Pietrelcina