Talált 32 Eredmények: bestia

  • nec dilaceratum a bestia ostendi tibi: ego damnum omne reddebam; quidquid die noctuque furto perierat, a me exigebas. (Liber Genesis 31, 39)

  • Quam cum agnovisset pater, ait: “Tunica filii mei est; fera pessima comedit eum, bestia devoravit Ioseph”. (Liber Genesis 37, 33)

  • Egressus est unus a me, et dixi: Bestia devoravit eum! Et hucusque non comparet. (Liber Genesis 44, 28)

  • si dilaceratum a bestia, deferat, quod occisum est, in testimonium et non restituet. (Liber Exodus 22, 12)

  • Adipem cadaveris morticini et eius animalis, quod a bestia laceratum est, habebitis in usus varios, sed non comedetis. (Liber Leviticus 7, 24)

  • Anima, quae comederit morticinum vel captum a bestia, tam de indigenis quam de advenis, lavabit vestes suas et semetipsum aqua, et contaminatus erit usque ad vesperum; et hoc ordine mundus fiet. (Liber Leviticus 17, 15)

  • Morticinum et dilaceratum a bestia non comedent, nec polluentur in eis. Ego Dominus. (Liber Leviticus 22, 8)

  • Ingredietur bestia latibulum et in antro suo morabitur. (Liber Iob 37, 8)

  • Obliviscitur quod pes conculcet ea, aut bestia agri conterat. (Liber Iob 39, 15)

  • Hi ante tempus, ubicumque erat bestia, ibi erant et, quocumque ibat, ibant; non discedebant ab ea. (Liber I Maccabaeorum 6, 36)

  • Non erit ibi leo, et rapax bestia non ascendet per eam nec invenietur ibi; et ambulabunt, qui liberati fuerint, (Liber Isaiae 35, 9)

  • Glorificabit me bestia agri, dracones et struthiones, quia dedi in deserto aquas, flumina in invio, ut darem potum populo meo, electo meo. (Liber Isaiae 43, 20)


“Quando Jesus vem a nós na santa comunhão, encontra alegria em Sua criatura. Por nossa parte, procuremos Nele a nossa alegria.” São Padre Pio de Pietrelcina