Talált 24 Eredmények: carissimi

  • Veniat dilectus meus in hortum suum et comedat fructus eius optimos. Veni in hortum meum, soror mea, sponsa; messui myrrham meam cum aromatibus meis, comedi favum cum melle, bibi vinum cum lacte meo. Comedite, amici, et bibite et inebriamini, carissimi. (Canticum Canticorum 5, 1)

  • Secundum evangelium quidem inimici propter vos, secundum electionem autem carissimi propter patres; (Epistula ad Romanos 11, 28)

  • non vosmetipsos vindicantes, carissimi, sed date locum irae, scriptum est enim: “Mihi vindicta, ego retribuam”, dicit Dominus. (Epistula ad Romanos 12, 19)

  • Propter quod, carissimi mihi, fugite ab idolorum cultura. (Epistula I ad Corinthios 10, 14)

  • Has igitur habentes promissio nes, carissimi, mundemus nos ab omni inquinamento carnis et spiritus, perficientes sanctificationem in timore Dei. (Epistula II ad Corinthios 7, 1)

  • Olim putatis quod excusemus nos apud vos? Coram Deo in Christo loquimur; omnia autem, carissimi, propter vestram aedificationem. (Epistula II ad Corinthios 12, 19)

  • Estote ergo imitatores Dei, sicut filii carissimi, (Epistula ad Ephesios 5, 1)

  • Itaque, carissimi mei, sicut semper oboedistis, non ut in praesentia mei tantum sed multo magis nunc in absentia mea, cum metu et tremore vestram salutem operamini; (Epistula ad Philippenses 2, 12)

  • Itaque, fratres mei carissimi et desideratissimi, gaudium et co rona mea, sic state in Domino, carissimi! (Epistula ad Philippenses 4, 1)

  • ita desiderantes vos, cupide volebamus tradere vobis non solum evangelium Dei sed etiam animas nostras, quoniam carissimi nobis facti estis. (Epistula I ad Thessalonicenses 2, 8)

  • Carissimi, obsecro tamquam advenas et peregrinos abstinere vos a carnalibus desideriis, quae militant adversus animam; (Epistula I Petri 2, 11)

  • Carissimi, nolite mirari in fervore, qui ad tentationem vobis fit, quasi novi aliquid vobis contingat, (Epistula I Petri 4, 12)


“Faltar com a caridade¨¦ como ferir a pupila dos olhos de Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina