Talált 107 Eredmények: deos

  • Esto, profectus es, quia desiderio tibi erat domus patris tui; cur furatus es deos meos?”. (Liber Genesis 31, 30)

  • Apud quemcumque inveneris deos tuos, non vivat! Coram fratribus nostris scrutare, quidquid tuorum apud me inveneris, et aufer”. Ignorabat enim Iacob quod Rachel furata esset theraphim. (Liber Genesis 31, 32)

  • Iacob vero, convocata omni domo sua, ait: “Abigite deos alienos, qui in medio vestri sunt, et mundamini ac mutate vestimenta vestra. (Liber Genesis 35, 2)

  • Dederunt ergo ei omnes deos alienos, quos habebant, et inaures, quae erant in auribus eorum; at ille infodit ea subter Quercum, quae est prope urbem Sichem. (Liber Genesis 35, 4)

  • Nunc cognovi quia magnus Dominus super omnes deos, eo quod eruerit populum de manu Aegyptiorum, qui superbe egerunt contra illos”. (Liber Exodus 18, 11)

  • Non habebis deos alienos coram me. (Liber Exodus 20, 3)

  • Non facietis praeter me deos argenteos nec deos aureos facietis vobis. (Liber Exodus 20, 23)

  • Non adorabis deos eorum nec coles eos; non facies secundum opera eorum, sed destrues eos et confringes lapides eorum. (Liber Exodus 23, 24)

  • Videns autem populus quod moram faceret descendendi de monte Moyses, congregatus ad Aaron dixit: “Surge, fac nobis deos, qui nos praecedant; Moysi enim, huic viro, qui nos eduxit de terra Aegypti, ignoramus quid acciderit”. (Liber Exodus 32, 1)

  • Dixerunt mihi: "Fac nobis deos, qui nos praecedant; huic enim Moysi, qui nos eduxit de terra Aegypti, nescimus quid acciderit". (Liber Exodus 32, 23)

  • Reversusque ad Dominum ait: “Obsecro, peccavit populus iste peccatum maximum, feceruntque sibi deos aureos; aut dimitte eis hanc noxam (Liber Exodus 32, 31)

  • Nec uxorem de filiabus eorum accipies filiis tuis, ne, postquam ipsae fuerint fornicatae cum diis suis, fornicari faciant et filios tuos in deos suos. (Liber Exodus 34, 16)


“Como é belo esperar!” São Padre Pio de Pietrelcina