Talált 310 Eredmények: dicentes
dicentes: “Amen! Benedictio et gloria et sapientia et gratiarum actio et honor et virtus et fortitudo Deo nostro in saecula saeculorum. Amen”. (Apocalypsis Ioannis 7, 12)
Et septimus angelus tuba cecinit, et factae sunt voces magnae in caelo dicentes: “Factum est regnum huius mundi Domini nostri et Christi eius, et regnabit in saecula saeculorum”. (Apocalypsis Ioannis 11, 15)
dicentes: “Gratias agimus tibi, Domine, Deus omnipotens, qui es et qui eras, quia accepisti virtutem tuam magnam et regnasti. (Apocalypsis Ioannis 11, 17)
et adoraverunt draconem, quia dedit potestatem bestiae, et adoraverunt bestiam dicentes: “Quis similis bestiae, et quis potest pugnare cum ea?”. (Apocalypsis Ioannis 13, 4)
Et cantant canticum Moysis servi Dei et canticum Agni dicentes: “Magna et mirabilia opera tua, Domine, Deus omnipotens; iustae et verae viae tuae, Rex gentium! (Apocalypsis Ioannis 15, 3)
longe stantes propter timorem tormentorum eius, dicentes: “Vae, vae, civitas illa magna, Babylon, civitas illa fortis, quoniam una hora venit iudicium tuum!”. (Apocalypsis Ioannis 18, 10)
dicentes: “Vae, vae, civitas illa magna, quae amicta erat byssino et purpura et cocco, et deaurata auro et lapide pretioso et margarita, (Apocalypsis Ioannis 18, 16)
et clamabant, videntes fumum incendii eius, dicentes: “Quae similis civitati huic magnae?”. (Apocalypsis Ioannis 18, 18)
Et miserunt pulverem super capita sua et clamabant, flentes et lugentes, dicentes: “Vae, vae, civitas illa magna, in qua divites facti sunt omnes, qui habent naves in mari, de opibus eius, quoniam una hora desolata est! (Apocalypsis Ioannis 18, 19)
Et ceciderunt seniores viginti quattuor et quattuor animalia et adoraverunt Deum sedentem super thronum dicentes: “Amen. Alleluia”. (Apocalypsis Ioannis 19, 4)