Talált 310 Eredmények: dicentes

  • Venitque populus in Bethel, et in conspectu Dei sedentes usque ad vesperam levaverunt vocem et magno ululatu coeperunt flere dicentes: (Liber Iudicum 21, 2)

  • Vicinae autem mulieres congratulantes ei et dicentes: “Natus est filius Noemi!”, vocaverunt nomen eius Obed. Hic est pater Isai patris David. (Liber Ruth 4, 17)

  • Timueruntque Philisthim dicentes: “Venit Deus in castra!”. Et ingemuerunt dicentes: (Liber I Samuelis 4, 7)

  • Miserunt ergo arcam Dei in Accaron. Cumque venisset arca Dei in Accaron, exclamaverunt Accaronitae dicentes: “Adduxerunt ad nos arcam Dei Israel, ut interficiat nos et populum nostrum!”. (Liber I Samuelis 5, 10)

  • et vocaverunt Philisthim sacerdotes et divinos dicentes: “Quid faciemus de arca Domini? Indicate nobis quomodo remittemus eam in locum suum”. Qui dixerunt: (Liber I Samuelis 6, 2)

  • Miseruntque nuntios ad habitatores Cariathiarim dicentes: “Reduxerunt Philisthim arcam Domini. Descendite et ducite eam sursum ad vos”. (Liber I Samuelis 6, 21)

  • Nuntiaverunt autem Saul dicentes: “Ecce populus peccat Domino comedens cum sanguine”. Qui ait: “Praevaricati estis! Volvite ad me huc saxum grande”. (Liber I Samuelis 14, 33)

  • Et praecinebant mulieres ludentes atque dicentes: “Percussit Saul milia sua, et David decem milia sua”. (Liber I Samuelis 18, 7)

  • Et mandavit Saul servis suis: “Loquimini ad David secreto dicentes: “Ecce places regi, et omnes servi eius diligunt te; nunc ergo esto gener regis””. (Liber I Samuelis 18, 22)

  • Et renuntiaverunt servi Saul dicentes: “Huiuscemodi verba locutus est David”. (Liber I Samuelis 18, 24)

  • Dixit ergo Ionathan ad David: “Vade in pace; iuravimus enim ambo in nomine Domini dicentes: Dominus erit inter me et te et inter semen meum et semen tuum usque in sempiternum”. (Liber I Samuelis 20, 42)

  • Dixeruntque ei servi Achis: “Numquid non iste est David rex terrae? Nonne huic cantabant per choros dicentes: “Percussit Saul milia sua, et David decem milia sua”?”. (Liber I Samuelis 21, 12)


“E’ na dor que o amor se torna mais forte.” São Padre Pio de Pietrelcina