Talált 12 Eredmények: dividet

  • Beniamin lupus rapax; mane comedet praedam et vespere dividet spolia”. (Liber Genesis 49, 27)

  • Sin autem obscurior fuerit locus plagae, postquam res est lota, sacerdos abrumpet eum et a solido dividet. (Liber Leviticus 13, 56)

  • Praecipe Iosue et corrobora eum atque conforta, quia ipse praecedet populum istum et dividet eis terram, quam visurus es”. (Liber Deuteronomii 3, 28)

  • Quam saepe lucerna impiorum exstinguitur, et superveniet eis pernicies, et dolores dividet in furore suo? (Liber Iob 21, 17)

  • praeparabit quidem, sed iustus vestietur illis, et argentum innocens dividet. (Liber Iob 27, 17)

  • Servus sapiens dominabitur filiis inhonestis et inter fratres hereditatem dividet. (Liber Proverbiorum 17, 2)

  • Qui in altum mittit lapidem, super caput eius cadet, et plaga dolosa dolosi dividet vulnera. (Liber Ecclesiasticus 27, 28)

  • Ideo dispertiam ei multos, et cum fortibus dividet spolia, pro eo quod tradidit in mortem animam suam et cum sceleratis reputatus est; et ipse peccatum multorum tulit et pro transgressoribus rogat. (Liber Isaiae 53, 12)

  • Et non dicat filius advenae, qui adhaeret Domino, dicens: “Separatione dividet me Dominus a populo suo”. Et non dicat eunuchus: “Ecce, ego lignum aridum”. (Liber Isaiae 56, 3)

  • et faciet adversus oppida munita cum deo alieno; qui cognoverit eum, multiplicabit gloriam eius et dabit eis potestatem in multis et terram dividet pretio. (Prophetia Danielis 11, 39)

  • et dividet eum partemque eius ponet cum hypocritis; illic erit fletus et stridor dentium. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 51)

  • veniet dominus servi illius in die, qua non sperat, et hora, qua nescit, et dividet eum partemque eius cum infidelibus ponet. (Evangelium secundum Lucam 12, 46)


“A ingenuidade e’ uma virtude, mas apenas ate certo ponto; ela deve sempre ser acompanhada da prudência. A astúcia e a safadeza, por outro lado, são diabólicas e podem causar muito mal.” São Padre Pio de Pietrelcina