Talált 569 Eredmények: domus

  • In conspectu Domini Dei tui comedes ea per annos singulos in loco, quem elegerit Dominus, tu et domus tua. (Liber Deuteronomii 15, 20)

  • educent eam ad fores domus patris sui, et lapidibus obruent viri civitatis eius, et morietur, quoniam fecit nefas in Israel, ut fornicaretur in domo patris sui; et auferes malum de medio tui. (Liber Deuteronomii 22, 21)

  • Et vocabitur nomen illius in Israel: “Domus discalceati”. (Liber Deuteronomii 25, 10)

  • Ipsa autem fecit ascendere viros in solarium domus suae operuitque eos lini stipula, quae ibi erat. (Liber Iosue 2, 6)

  • Demisit ergo eos per funem de fenestra; domus enim eius haerebat muro, et in muro habitabat. (Liber Iosue 2, 15)

  • Qui ostium domus tuae egressus fuerit, sanguis ipsius erit in caput eius, et nos erimus innoxii; cunctorum autem sanguis, qui tecum fuerint in domo, redundabit in caput nostrum, si eos aliquis tetigerit. (Liber Iosue 2, 19)

  • Urbem autem et omnia, quae erant in ea, succenderunt, absque argento et auro et vasis aeneis ac ferro, quae in aerarium domus Domini consecrarunt. (Liber Iosue 6, 24)

  • Dividite vobis terram in septem partes: Iudas sit in terminis suis in australi plaga, et domus Ioseph in aquilone. (Liber Iosue 18, 5)

  • Sin autem malum vobis videtur, ut Domino serviatis, eligite vobis hodie, cui servire vultis, utrum diis, quibus servierunt patres vestri in Mesopotamia, an diis Amorraeorum, in quorum terra habitatis. Ego autem et domus mea serviemus Domino”. (Liber Iosue 24, 15)

  • Domus quoque Ioseph ascendit Bethel, fuitque Dominus cum eis. (Liber Iudicum 1, 22)

  • Habitavitque Amorraeus in Hathares, in Aialon et Salebim; et aggravata est manus domus Ioseph, factusque est ei tributarius. (Liber Iudicum 1, 35)

  • Congregati sunt autem omnes viri Sichem et universae domus Mello abieruntque et constituerunt regem Abimelech iuxta quercum, quae stabat in Sichem. (Liber Iudicum 9, 6)


“Diante de Deus ajoelhe-se sempre.” São Padre Pio de Pietrelcina