Talált 569 Eredmények: domus

  • Facta est ergo longa concertatio inter domum Saul et inter do mum David: David semper invalescens, domus autem Saul decrescens cotidie. (Liber II Samuelis 3, 1)

  • Venientes igitur filii Remmon Berothitae, Rechab et Baana, ingressi sunt, fervente die, domum Isbaal, qui dormiebat super stratum suum meridie; et ostiaria domus purgans triticum obdormivit. (Liber II Samuelis 4, 5)

  • Ingressi sunt ergo usque interiora domus et percusserunt eum in inguine Rechab et Baana frater eius et fugerunt. (Liber II Samuelis 4, 6)

  • Et David et omnis domus Israel ducebant arcam Domini in iubilo et in clangore bucinae. (Liber II Samuelis 6, 15)

  • et stabilis erit domus tua et regnum tuum usque in aeternum ante faciem meam, et thronus tuus erit firmus iugiter”. (Liber II Samuelis 7, 16)

  • Ingressus est autem rex David et sedit coram Domino et dixit: “Quis ego sum, Domine Deus, et quae domus mea, quia adduxisti me hucusque? (Liber II Samuelis 7, 18)

  • Et magnificetur nomen tuum usque in sempiternum, atque dicatur: “Dominus exercituum est Deus super Israel”. Et domus servi tui David erit stabilita coram te, (Liber II Samuelis 7, 26)

  • dignare igitur benedicere domui servi tui, ut sit in sempiternum coram te, quia tu, Domine Deus, locutus es, et benedictione tua benedicetur domus servi tui in sempiternum”. (Liber II Samuelis 7, 29)

  • Et factum est vespere, ut surgeret David de strato suo et deambularet in solario domus regiae. Viditque de solario mulierem se lavantem; erat autem mulier pulchra valde. (Liber II Samuelis 11, 2)

  • Dormivit autem Urias ante portam domus regiae cum aliis servis domini sui et non descendit ad domum suam. (Liber II Samuelis 11, 9)

  • Steterunt autem seniores domus eius iuxta eum cogentes eum, ut surgeret de terra; qui noluit neque comedit cum eis cibum. (Liber II Samuelis 12, 17)

  • Egressus est ergo rex et universa domus eius post eum et dereliquit rex decem mulieres concubinas ad custodiendam domum. (Liber II Samuelis 15, 16)


“Deus não opera prodígios onde não há fé.” São Padre Pio de Pietrelcina