Talált 2353 Eredmények: enim

  • Declinansque ad eam in via ait: “Veni, coeam tecum”; nesciebat enim quod nurus sua esset. Qua respondente: “Quid mihi dabis, ut fruaris concubitu meo?”, (Liber Genesis 38, 16)

  • nec princeps carceris spectabat quidquid in manu eius erat: Dominus enim erat cum illo et omnia opera eius dirigebat. (Liber Genesis 39, 23)

  • audivimus quidquid postea rei probavit eventus. Ego enim redditus sum officio meo, et ille suspensus est in patibulo”. (Liber Genesis 41, 13)

  • quos sequentur septem anni alii tantae sterilitatis, ut oblivioni tradatur cuncta retro abundantia. Consumptura est enim fames omnem terram, (Liber Genesis 41, 30)

  • Die autem tertio eductis de carcere, ait: “Facite, quae dixi, et vivetis; Deum enim timeo. (Liber Genesis 42, 18)

  • sin autem non vis, non ibimus. Vir enim, ut saepe diximus, denuntiavit nobis dicens: "Non videbitis faciem meam absque fratre vestro minimo"”. (Liber Genesis 43, 5)

  • Illi vero parabant munera, donec ingrederetur Ioseph meridie; audierant enim quod ibi comesturi essent panem. (Liber Genesis 43, 25)

  • Quibus appositis, seorsum Ioseph et seorsum fratribus, Aegyptiis quoque, qui vescebantur simul, seorsum ­ illicitum est enim Aegyptiis comedere cum Hebraeis, et profanum putant huiuscemodi convivium ­ (Liber Genesis 43, 32)

  • Et Iudas cum fratribus ingressus est ad Ioseph ­ necdum enim de loco abierat ­ omnesque ante eum pariter in terram corruerunt. (Liber Genesis 44, 14)

  • Accedens autem propius Iudas confidenter ait: “Oro, domine mi, loquatur servus tuus verbum in auribus tuis, et ne irascaris famulo tuo; tu es enim sicut pharao! (Liber Genesis 44, 18)

  • Suggessimus domino meo: "Non potest puer relinquere patrem suum; si enim illum dimiserit, morietur". (Liber Genesis 44, 22)

  • Non enim possum redire ad patrem meum, absente puero, ne calamitatis, quae oppressura est patrem meum, testis assistam”. (Liber Genesis 44, 34)


“Que Jesus o mergulhe no esplendor da Sua imortal juventude.” São Padre Pio de Pietrelcina