Talált 12 Eredmények: exploratores

  • Recordatusque somniorum, quae aliquando viderat, ait ad eos: “Exploratores estis; ut videatis infirmiora terrae, venistis!”. (Liber Genesis 42, 9)

  • “Hoc est, ait, quod locutus sum: exploratores estis! (Liber Genesis 42, 14)

  • Mittite ex vobis unum, et adducat eum; vos autem eritis in vinculis, donec probentur, quae dixistis, utrum vera an falsa sint. Alioquin, per salutem pharaonis, exploratores estis!”. (Liber Genesis 42, 16)

  • “Locutus est nobis dominus terrae dure et putavit nos exploratores esse provinciae”. (Liber Genesis 42, 30)

  • fratremque vestrum minimum adducite ad me, ut sciam quod non sitis exploratores et istum, qui tenetur in vinculis, recipere possitis ac deinceps peragrandi terram habeatis licentiam"”. (Liber Genesis 42, 34)

  • Reversique exploratores terrae post quadraginta dies, omni regione circuita, (Liber Numeri 13, 25)

  • Misit ergo Iosue filius Nun de Settim duos viros exploratores in abscondito et dixit eis; “Ite et considerate terram urbemque Iericho”. Qui pergentes ingressi sunt domum mulieris meretricis nomine Rahab et quieverunt ibi. (Liber Iosue 2, 1)

  • Misitque rex Iericho ad Rahab dicens: “Educ viros, qui venerunt ad te et ingressi sunt domum tuam; exploratores quippe sunt et omnem terram considerare venerunt”. (Liber Iosue 2, 3)

  • Duobus autem viris, qui exploratores missi fuerant, dixit Iosue: “Ingredimini domum mulieris meretricis et producite eam et omnia, quae illius sunt, sicut illi iuramento firmastis”. (Liber Iosue 6, 22)

  • misit exploratores et didicit quod illuc venisset certissime. (Liber I Samuelis 26, 4)

  • Misit autem Absalom exploratores in universas tribus Israel dicens: “Statim ut audieritis clangorem bucinae, dicite: “Factus est rex Absalom in Hebron””. (Liber II Samuelis 15, 10)

  • Fide Rahab meretrix non periit cum incredulis, quia exceperat exploratores cum pace. (Epistula ad Hebraeos 11, 31)


“O amor sem temor torna-se presunção.” São Padre Pio de Pietrelcina