Talált 220 Eredmények: habet

  • Vult et non habet piger, anima autem operantium impinguabitur. (Liber Proverbiorum 13, 4)

  • Princeps, qui libenter audit verba mendacii, omnes ministros habet impios. (Liber Proverbiorum 29, 12)

  • Generatio, quae pro dentibus gladios habet, et cultri molares eius, ut comedat inopes de terra et pauperes ex hominibus. (Liber Proverbiorum 30, 14)

  • regem locusta non habet et egreditur universa per turmas suas; (Liber Proverbiorum 30, 27)

  • gallus succinctus lumbos et aries et rex, qui secum habet exercitum. (Liber Proverbiorum 30, 31)

  • Quid lucri habet, qui operatur, de labore suo? (Liber Ecclesiastes 3, 9)

  • Quoniam sors filiorum hominis et iumentorum una est atque eadem: sicut moritur homo, sic et illa moriuntur; et idem spiritus omnibus: nihil habet homo iumento amplius, quia omnia vanitas. (Liber Ecclesiastes 3, 19)

  • unus est et secundum non habet, non filium, non fratrem, et tamen laborare non cessat, nec satiantur oculi eius divitiis, nec recogitat dicens: “Cui laboro et fraudo animam meam bonis?”. In hoc quoque vanitas est et occupatio pessima. (Liber Ecclesiastes 4, 8)

  • quia si unus ceciderit, ab altero fulcietur. Vae soli! Cum ceciderit, non habet sublevantem se. (Liber Ecclesiastes 4, 10)

  • Quid habet amplius sapiens prae stulto? Et quid pauper, qui sciat ambulare coram vivis? (Liber Ecclesiastes 6, 8)

  • Ubi verba sunt plurima, multiplicant vanitatem; quid lucri habet homo? (Liber Ecclesiastes 6, 11)

  • Sicut enim protegit sapientia, sic protegit pecunia; hoc autem plus habet eruditio, quod sapientia vitam tribuit possessori suo. (Liber Ecclesiastes 7, 12)


“Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo.”(Pe Pio) São Padre Pio de Pietrelcina