Talált 137 Eredmények: habitatores

  • Et scient omnes habitatores Aegypti quia ego Dominus, pro eo quod fuisti baculus arundineus domui Israel: (Prophetia Ezechielis 29, 6)

  • Cum dedero terram Aegypti desolatam, deseretur autem terra a plenitudine sua, quando percussero omnes habitatores eius, scient quia ego Dominus. (Prophetia Ezechielis 32, 15)

  • Et egredientur habitatores de civitatibus Israel et succendent et comburent arma, clipeum et scutum, arcum et sagittas et baculos, manus et contos, et succendent ea igne septem annis. (Prophetia Ezechielis 39, 9)

  • et omnes habitatores terrae apud eum in nihilum reputati sunt: iuxta voluntatem enim suam facit tam in virtutibus caeli quam in habitatoribus terrae, et non est qui resistat manui eius et dicat ei: “Quid facis?”. (Prophetia Danielis 4, 32)

  • De vitulo Bethaven trement habitatores Samariae; quia luget super eum populus eius; dum sacerdotes eius super eum exsultant in gloria eius; vere migrabit ab eo. (Prophetia Osee 10, 5)

  • Audite hoc, senes, et auribus percipite, omnes habitatores terrae, si factum est istud in diebus vestris aut in diebus patrum vestrorum. (Prophetia Ioel 1, 2)

  • Sanctificate ieiunium, vocate coetum, congregate senes, omnes habitatores terrae in domum Dei vestri, et clamate ad Dominum: (Prophetia Ioel 1, 14)

  • Canite tuba in Sion, ululate in monte sancto meo; conturbentur omnes habitatores terrae, quia venit dies Domini, quia prope est. (Prophetia Ioel 2, 1)

  • Et transite vobis, habitatores Saphir, confusi ignominia; non sunt egressi habitatores Saanan. Planctus Bethesel auferet a vobis mansionem suam. (Prophetia Michaeae 1, 11)

  • Profecto trement de bono habitatores Maroth, quia descendit malum a Domino in portam Ierusalem. (Prophetia Michaeae 1, 12)

  • Iungite quadrigae equos, habitatores Lachis; principium peccati est filiae Sion, quia in te inventa sunt scelera Israel. (Prophetia Michaeae 1, 13)

  • Terra autem erit in desolationem propter habitatores suos et propter fructum operum eorum. (Prophetia Michaeae 7, 13)


“A oração é a efusão de nosso coração no de Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina