Talált 457 Eredmények: inter
Iam quidem omnino defectio est vobis, quod iudicia habetis inter vosmetipsos! Quare non magis iniuriam accipitis, quare non magis fraudem patimini? (Epistula I ad Corinthios 6, 7)
Primum quidem convenientibus vobis in ecclesia, audio scissuras inter vos esse et ex parte credo. (Epistula I ad Corinthios 11, 18)
Nam oportet et haereses inter vos esse, ut et, qui probati sunt, manifesti fiant in vobis. (Epistula I ad Corinthios 11, 19)
Ideo inter vos multi infirmi et imbecilles et dormiunt multi. (Epistula I ad Corinthios 11, 30)
Ipse autem ego Paulus obse cro vos per mansuetudinem et modestiam Christi, qui in facie quidem humilis inter vos, absens autem confido in vobis; (Epistula II ad Corinthios 10, 1)
— qui enim operatus est Petro in apostolatum circumcisionis, operatus est et mihi inter gentes — (Epistula ad Galatas 2, 8)
ut efficiamini sine querela et simplices, filii Dei sine reprehensione in medio generationis pravae et perversae, inter quos lucetis sicut luminaria in mundo, (Epistula ad Philippenses 2, 15)
Rogamus autem vos, fratres, ut noveritis eos, qui laborant inter vos et praesunt vobis in Domino et monent vos, (Epistula I ad Thessalonicenses 5, 12)
ut habeatis illos superabundanter in caritate propter opus illorum. Pacem habete inter vos. (Epistula I ad Thessalonicenses 5, 13)
Ipsi enim scitis quemadmodum oporteat imitari nos, quoniam non inordinati fuimus inter vos (Epistula II ad Thessalonicenses 3, 7)
Audimus enim inter vos quosdam ambulare inordinate, nihil operantes sed curiose agentes; (Epistula II ad Thessalonicenses 3, 11)
Quis sapiens et disciplinatus inter vos? Ostendat ex bona conversatione operationem suam in mansuetudine sapientiae. (Epistula Iacobi 3, 13)