Talált 18 Eredmények: mittit

  • Cumque legisset rex Israel litteras, scidit vestimenta sua et ait: “Numquid Deus sum, ut occidere possim et vivificare, quia iste mittit ad me, ut curem hominem a lepra sua? Animadvertite et videte quod occasiones quaerat adversum me”. (Liber II Regum 5, 7)

  • Verumtamen non ad ruinam mittit manum; et in exitio eius erit salvatio. (Liber Iob 30, 24)

  • Mittit crystallum suam sicut buccellas; ante faciem frigoris eius quis sustinebit? (Liber Psalmorum 147, 17)

  • Amputat sibi pedes et iniuriam bibit, qui mittit verba per manum stulti. (Liber Proverbiorum 26, 6)

  • Sicut insanit, qui mittit sagittas et lanceas in mortem, (Liber Proverbiorum 26, 18)

  • Qui in altum mittit lapidem, super caput eius cadet, et plaga dolosa dolosi dividet vulnera. (Liber Ecclesiasticus 27, 28)

  • Quae mittit in mari legatos et in vasis papyri super aquas: “Ite, nuntii veloces, ad gentem proceram et lucidam, ad populum terribilem, prope et procul, gentem robustam et conculcantem, cuius flumina scindunt terram”. (Liber Isaiae 18, 2)

  • et erit quasi lignum, quod transplantatur super aquas, quod ad humorem mittit radices suas et non timebit, cum venerit aestus; et erit folium eius viride, et in anno siccitatis non erit sollicitum nec aliquando desinet facere fructum (Liber Ieremiae 17, 8)

  • qui mittit lumen et vadit, vocavit illud, et oboedivit ei in tremore. (Liber Baruch 3, 33)

  • Et nemo mittit vinum novellum in utres veteres, alioquin dirumpet vinum utres et vinum perit et utres; sed vinum novum in utres novos”. (Evangelium secundum Marcum 2, 22)

  • Et cum se produxerit fructus, statim mittit falcem, quoniam adest messis”. (Evangelium secundum Marcum 4, 29)

  • Et cum appropinquarent Hierosolymae, Bethphage et Bethaniae ad montem Olivarum, mittit duos ex discipulis suis (Evangelium secundum Marcum 11, 1)


“Caminhe com alegria e com o coração o mais sincero e aberto que puder. E quando não conseguir manter esta santa alegria, ao menos não perca nunca o valor e a confiança em Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina