Talált 56 Eredmények: natus

  • Sed qui de ancilla, secundum carnem natus est; qui autem de libera, per promissionem. (Epistula ad Galatas 4, 23)

  • Sed quomodo tunc, qui secundum carnem natus fuerat, persequebatur eum, qui secundum spiritum, ita et nunc. (Epistula ad Galatas 4, 29)

  • Fide Moyses natus occultatus est mensibus tribus a parentibus suis, eo quod vidissent formosum infantem et non timuerunt regis edictum. (Epistula ad Hebraeos 11, 23)

  • Si scitis quoniam iustus est, scitote quoniam et omnis, qui facit iustitiam, ex ipso natus est. (Epistula I Ioannis 2, 29)

  • Omnis, qui natus est ex Deo, peccatum non facit, quoniam semen ipsius in eo manet; et non potest peccare, quoniam ex Deo natus est. (Epistula I Ioannis 3, 9)

  • Carissimi, diligamus invicem, quoniam caritas ex Deo est; et omnis, qui diligit, ex Deo natus est et cognoscit Deum. (Epistula I Ioannis 4, 7)

  • Omnis, qui credit quoniam Iesus est Christus, ex Deo natus est; et omnis, qui diligit Deum, qui genuit, diligit et eum, qui natus est ex eo. (Epistula I Ioannis 5, 1)

  • Scimus quoniam omnis, qui natus est ex Deo, non peccat, sed ille, qui genitus est ex Deo, conservat eum, et Malignus non tangit eum. (Epistula I Ioannis 5, 18)


“O santo silêncio nos permite ouvir mais claramente a voz de Deus”. São Padre Pio de Pietrelcina