Talált 60 Eredmények: peccatores

  • Homines autem Sodomitae pessimi erant et peccatores coram Domino nimis. (Liber Genesis 13, 13)

  • et misit te Dominus in viam et ait: “Vade et interfice peccatores Amalec et pugnabis contra eos usque ad internecionem eorum”. (Liber I Samuelis 15, 18)

  • Eritque, cum dormierit dominus meus rex cum patribus suis, erimus ego et filius meus Salomon peccatores”. (Liber I Regum 1, 21)

  • Cum conversi fueritis ad illum in toto corde vestro et in tota anima vestra, ut faciatis coram illo veritatem, tunc revertetur ad vos et non abscondet a vobis faciem suam amplius. Et nunc aspicite, quae fecit vobiscum, et confitemini illi in toto ore vestro. Benedicite Dominum iustitiae et exaltate regem saeculorum. Ego in terra captivitatis meae confiteor illi et ostendo virtutem et maiestatem eius genti peccatorum. Convertimini, peccatores, et facite iustitiam coram illo. Quis scit, si velit vos et faciat vobis misericordiam? (Liber Thobis 13, 6)

  • Ideo non consurgent impii in iudicio, neque peccatores in concilio iustorum. (Liber Psalmorum 1, 5)

  • IOD. Convertentur peccatores in infernum, omnes gentes, quae obliviscuntur Deum. (Liber Psalmorum 9, 18)

  • Quoniam ecce peccatores intenderunt arcum, paraverunt sagittas suas super nervum, ut sagittent in obscuro rectos corde. (Liber Psalmorum 11, 2)

  • Pluet super peccatores carbones ignis et sulphur; et spiritus procellarum pars calicis eorum. (Liber Psalmorum 11, 6)

  • TETH. Dulcis et rectus Dominus, propter hoc peccatores viam docebit; (Liber Psalmorum 25, 8)

  • HETH. Gladium evaginaverunt peccatores, intenderunt arcum suum, ut deiciant pauperem et inopem, ut trucident recte ambulantes in via. (Liber Psalmorum 37, 14)

  • CAPH. Quia peccatores peribunt, inimici vero Domini ut decor camporum deficient, quemadmodum fumus deficient. (Liber Psalmorum 37, 20)

  • COPH. Exspecta Dominum et custodi viam eius, et exaltabit te, ut hereditate capias terram; cum exterminabuntur peccatores, videbis. (Liber Psalmorum 37, 34)


“Lembre-se de que você tem no Céu não somente um pai, mas também uma Mãe”. São Padre Pio de Pietrelcina