Talált 79 Eredmények: peperit

  • Concepit dolorem et peperit iniquitatem, et venter eius praeparat dolos. (Liber Iob 15, 35)

  • Bos eorum concepit et non abortivit, vacca peperit et non est privata fetu suo. (Liber Iob 21, 10)

  • Ecce parturiit iniustitiam, concepit dolorem et peperit iniquitatem; (Liber Psalmorum 7, 15)

  • et accessi ad prophetissam, et concepit et peperit filium. Et dixit Dominus ad me: “Voca nomen eius Maher Salal Has Baz, (Liber Isaiae 8, 3)

  • Attendite ad Abraham patrem vestrum et ad Saram, quae peperit vos; quia unum vocavi eum et benedixi ei et multiplicavi eum. (Liber Isaiae 51, 2)

  • Antequam parturiret, peperit; antequam veniret partus eius, peperit masculum. (Liber Isaiae 66, 7)

  • Quis audivit umquam tale? Et quis vidit huic simile? Numquid oritur terra in die una, aut parietur gens in momento? Quia parturivit, iam peperit Sion filios suos. (Liber Isaiae 66, 8)

  • Nam et cerva in agro peperit et reliquit, quia non erat herba. (Liber Ieremiae 14, 5)

  • Infirmata est, quae peperit septem, exhalavit animam suam; occidit ei sol, cum adhuc esset dies, confusa est et erubuit, et residuos eorum in gladium dabo in conspectu inimicorum eorum”, ait Dominus. (Liber Ieremiae 15, 9)

  • Perdix fovit, quae non peperit, ita faciens divitias sed non in iudicio. In dimidio dierum suorum derelinquet eas et in novissimo suo erit insipiens”. (Liber Ieremiae 17, 11)

  • Maledicta dies, in qua natus sum; dies, in qua peperit me mater mea, non sit benedicta. (Liber Ieremiae 20, 14)

  • Et abiit et accepit Gomer filiam Debelaim, quae concepit et peperit ei filium. (Prophetia Osee 1, 3)


“Onde não há obediência, não há virtude. Onde não há virtude, não há bem, não há amor; e onde não há amor, não há Deus; e sem Deus não se chega ao Paraíso. Tudo isso é como uma escada: se faltar um degrau, caímos”. São Padre Pio de Pietrelcina