Talált 240 Eredmények: sacerdotes

  • a diebus patrum nostrorum. Peccavimus graviter usque ad diem hanc, et propter iniquitates nostras traditi sumus, ipsi et reges nostri et sacerdotes nostri, in manum regum terrarum et in gladium et in captivitatem et in rapinam et in confusionem vultus sicut et die hac. (Liber Esdrae 9, 7)

  • Et surrexit Eliasib sacerdos magnus et fratres eius sacerdotes et aedificaverunt portam Gregis; contignaverunt eam et statuerunt valvas eius et usque ad turrim Meah et turrim Hananeel. (Liber Nehemiae 3, 1)

  • Et post eum restauraverunt sacerdotes viri de campestribus. (Liber Nehemiae 3, 22)

  • Sursum autem a porta Equorum restauraverunt sacerdotes, unusquisque contra domum suam. (Liber Nehemiae 3, 28)

  • Et dixerunt: “Reddemus et ab eis nihil quaeremus; sicque faciemus, ut loqueris”. Et vocavi sacerdotes et feci eos iurare, ut facerent, sicut dictum erat. (Liber Nehemiae 5, 12)

  • Sacerdotes: filii Iedaia de domo Iesua nongenti septuaginta tres; (Liber Nehemiae 7, 39)

  • Et quod dedit reliquus populus, auri drachmas viginti milia et argenti minas duo milia et tunicas sacerdotales sexaginta septem. Habitaverunt autem ibi sacerdotes et Levitae; ianitores autem et cantores et quidam de populo et oblati et omnis Israel habitaverunt in civitatibus suis. Et venerat mensis septimus; filii autem Israel erant in civitatibus suis. (Liber Nehemiae 7, 72)

  • Et in die secundo congregati sunt principes familiarum universi populi, sacerdotes et Levitae ad Esdram scribam, ut intellegerent verba legis. (Liber Nehemiae 8, 13)

  • Nunc itaque, Deus noster magne, fortis et terribilis, custodiens pactum et misericordiam, ne parvipendas omnem laborem, qui invenit nos, reges nostros et principes nostros et sacerdotes nostros et prophetas nostros et patres nostros et omnem populum tuum a diebus regum Assyriae usque in diem hanc. (Liber Nehemiae 9, 32)

  • Reges nostri, principes nostri, sacerdotes nostri et patres nostri non fecerunt legem tuam et non attenderunt mandata tua et testimonia tua, quae testificatus es in eis. (Liber Nehemiae 9, 34)

  • “Super omnibus ergo his nos ipsi percutimus foedus et scribimus, et signant principes nostri, Levitae nostri et sacerdotes nostri”. (Liber Nehemiae 10, 1)

  • Maazia, Belgai, Semeia; hi sacerdotes. (Liber Nehemiae 10, 9)


“Como é belo esperar!” São Padre Pio de Pietrelcina